AAS 16 (1924), p. 269

pagandae Fidei praepositis, motu proprio atque ex certa scientia et matura
deliberatione Nostris, deque apostolicae Nostrae potestatis plenitudine,
praesentium tenore, praefecturam apostolicam de Uellé occidentali, actualibus
servatis limitibus et nomine, in vicariatum apostolicum erigimus
atque constituimus.
Haec volumus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque
efficaces semper exstare ac permanere, suosque plenos atque integros
effectus sortiri et obtinere, illisque, ad quos pertinent sive pertinere poterunt,
nunc et in posterum amplissime suffragari; sicque rite iudicandum
esse ac definiendum, irritumque ex nunc atque inane fieri, si quidquam
secus, super bis, a quovis, auctoritate qualibet, scienter vel ignoranter,
attentari contigerit. Non obstantibus contrariis quibuscumque.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xv mensis
aprilis, anno MDCCCCXXIV, Pontificatus Nostri tertio.

P. CARD. GASPARRI, a Secretis Status.

IV

DISMEMBRATO TERRITORIO EX VICARIATU APOSTOLICO NAPENSI, CUIUS FINES

VERSUS PRAEFECTURAM DE CAQUETA IMMUTANTUR, ERIGITUR PRAEFE-

CTURA APOSTOLICA S. MICHAELIS DE SUCUMBIOS.
PIUS PP. XI

Ad futuram rei memoriam. — Ex hac beati Petri Apostolorum Principis
cathedra, quam divinitus obtinemus, tamquam e sublimi specula
in omnes catholici orbis partes, licet longo terrarum marisque spatio seiunctas,
oculos mentis Nostrae convertimus et quae rei sacrae procurationi
melius expediendae conducant atque in exploratam cedant fidelium utilitatem,
sollicito studio decernere satagimus. Iamvero, cum vicariatus apostolici
Napensis limites, septemtriones versus, post foedus inter Aequatoris
et Columbiae Respublicas nuper initum, non iidem inventi sint ac limites
civiles inter utramque rempublicam iam constituti; praeterea vero territorium
eiusdem vicariatus apostolici latius extendi visum sit quam ut
ibidem opus missionale efficaciter exerceri possit: Nos, huic incommodo
occurrere cupientes, collatis consiliis cum "VT. FF. NN. S. R. E. Cardinalibus
negotiis Propagandae Fidei praepositis omnibusque momentis rei
attente perpensis, haec quae infrascripta sunt decernenda existimavimus.
Nimirum, motu proprio atque ex certa scientia et matura deliberatione

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.