AAS 16 (1924), p. 270

Nostris, deque apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, praesentium vi,
eam partem praefecturae apostolicae de Caqueta, quae intra fines civiles
reipublicae Aequatoris nunc continetur, ab eadem praefectura apostolica
dismembramus atque vicariatui apostolico Napensi attribuimus. Ex territorio
autem ipsius vicariatus apostolici Napensis eam portionem distrahimus,
quae fluminibus Sucumbios, Aguarieo et Napo, nec non limitibus
Civilibus inter Aequatorianam et Columbianam rempublicam nunc vigentibus
continetur. Ex hac vero parte territorii, sic a Napensi vicariatu
seiuncta, novam praefecturam apostolicam sui iuris efformamus atque ad
normam ss. canonum constituimus titulo nuncupandam Sancti Michaelis
de Sucumbios.
Haec statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque
efficaces semper exstare ac permanere, suosque plenos atque integros
effectus sortiri atque obtinere, illisque ad quos pertinent sive pertinere
poterunt, nunc et in posterum amplissime suffragari; sicque rite iudicandum
esse ac definiendum, irritumque ex nunc atque inane fieri, si quidquam
secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter vel ignoranter,
attentari contigerit. Non obstantibus Apostolicis constitutionibus et ordinationibus
ceterisque, etiam specifica et individua mentione dignis, in
contrarium facientibus quibuscumque.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xvi
mensis aprilis, anno MDCCCCXXIV, Pontificatus Nostri tertio.

P. CARD. GASPARRI, a Secretis Status.

V

PRAEFECTURA APOSTOLICA DE UELLÉ ORIENTALI, IN CONGO BELGICO, IN

VICARIATUM APOSTOLICUM EVEHITUR.

PIUS PP. XI

Ad futuram rei memoriam. — Quo uberiores fructus in praefectura
apostolica Uellensi orientali, in Congo Belgico, Patribus Ordinis Sancti
Dominici concredita, divini verbi praedicatio in dies ferre valeat, peropportunum
consilium Nobis visum est praefecturam eamdem in apostolicum
vicariatum erigere. Quare, omnibus rei momentis attento et sedulo
studio perpensis cum W. FF. NN. S. R. E. Cardinalibus negotiis Propagandae
Fidtei praepositis, motu proprio atque ex certa scientia et matura
deliberatione Nostris, deque apostolicae Nostrae potestatis plenitudine,

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.