AAS 16 (1924), p. 353
ACTA APOSTOLICAE SEDIS
COMMENTARIUM OFFICIALE
ACTA PII PP. XI
LITTERAE APOSTOLICAE
I
TITULUS BASILICAE MINORIS CONFERTUR ECCLESIAE CONLEGIATAE B. M. V.
A SALUTE, IN CIVITATE PAZCUARO, ARCHIDIOECESIS MECHOACANENSIS.
PIUS PP. XI
Ad perpetuam rei memoriam. — Ecclesia conlegiata Deo dicata in
honorem Beatae Mariae Virginis sub titulo Salutis, in civitate Pazcuaro,
archidioecesis Mechoacanensis intra fines sita, molis amplitudine et structura
conspicua nec non eximiis artis operibus ornata, principem profecto
locum obtinet inter alias archidioecesis eiusdem sacras aedes ; ecclesia enim
fuit cathedralis, antiquis temporibus, ante translationem, sedis a civitate
Pazcuaro ad praesentem de Morella anno MDLXXX peractam. Ipsa in ecclesia
sacra Beatae Mariae Virginis imago publico cultui et fidelium pietati
proposita, opus est sculpturae saeculi decimi sexti efformatum, auctore
atque auspice primo Ecclesiae Mechoacanae Episcopo Vasco de Quiroga,
qui, ob exantlatos in Dominico agro excolendo labores fidemque christianam
inter indigenas feliciter invectam, gloriosa memoria ac magna veneratione
merito gaudet. Haec quidem veneranda icon iam inde ab erectione
sanctuarii, frequentissimo incolarum et peregre etiam, confluentium fidelium
ab exteris regionibus concursu, praesertim sollemnioribus per annum
festis diebus, religiosissime celebratur: atque anno MDCCCLXXXXIX, auctoritate
Leonis PP. XIII rec. me. Praedecessoris Nostri, aureo diademate,
sollemni ritu, coronata fuit. Tandem enunciata ecclesia, Abbate et capitulo
a rec. me. Pio PP. X, Nostro decessore, anno MDCCCCVIII aucta, divini
cultus splendore et sacrarum functionum pompa renidet.
ACTA, Vol. XVI, n. 9. — 1-9-924. 24