AAS 16 (1924), p. 34

gradum evehere dignemur, Nos, quibus nihil antiquius est quam ut christiani
populi pietas erga gratiarum apud Deum sequestram Virginem
magis magisque augeatur, simul ut grati animi ergo Chroatica gens Sanctae
huic Apostolicae Sedi firmius arctiusque adhaereat, votis his annuendum
ultro libenterque existimavimus. Quam ob rem, audito venerabili
fratre Nostro Antonio S. R. E. Cardin ah Vico, Episcopo Portuensi et
Sanctae Rufinae, Sacrorum Rituum Congregationi Praefecto, apostolica
Nostra auctoritate, praesentium vi perpetuumque in modum, ecclesiam
paroecialem Mariae Virginis, vulgo Marija Bistrica, Zagabriensis archidioecesis,
titulo ac dignitate Basilicae minoris cohonestamus cum honorifieentiis
et privilegiis deferendi conopaeum (non tamen auro vel argento
ornatum), tintinnabulum ac stemma, iuxta formam Basilicarum minorum
Almae huius Urbis.
Haec statuimus et mandamus, decernentes praesentes Litteras firmas,
validas atque efficaces semper exstare ac permanere, suosque plenos
atque integros effectus sortiri et obtinere, illisque, ad quos pertinent
sive pertinere poterunt, nunc et in posterum perpetuo suffragari; sicque
rite iudicandum esse ac definiendum, irritumque ex nunc atque inane
fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter
vel ignoranter, attentari contigerit. Non obstantibus contrariis quibuscumque.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die iv
decembris, anno MDCCCCXXIH, Pontificatus Nostri secundo.

P. CARD. GASPARRI, a Secretis Status.

II

PRAEFECTURA APOSTOLICA DE ZULULAND, NOVIS AUCTA FINIBUS, IN VICA-

RIATUM APOSTOLICUM, « DE ESHOWE » DENOMINANDUM, ERIGITUR.

PIUS PP. XI

Ad futuram rei memoriam. — Quae catholico nomini aeternaeque
fidelium saluti bene, prospere ac feliciter eveniant, ea ut mature praestemus
Nos admonet supremi apostolatus munus, quo in terris, licet immeriti,
fungimur. Iamvero, cum ad maiorem Dei gloriam fideique incrementum
visum sit ut in ea Africae meridionalis regione, ubi actualis praefectura
apostolica de Zululand exstat, curis alumnorum Congregationis Benedictinae
a Sancta Ottilia in Bavaria commissa, novus apostolicus vicariatus

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.