AAS 16 (1924), p. 364
et doloribus Christi congruere, et in peccati malitiam, cuius ipse poenas
pro humano genere luit, penitus introspicere; praeterea eos oportet adimplere
ea quae desunt passionum Christi in carne quemque sua ad Francisci
exemplum, qui in corpore suo Christi ut vulnera exhibuit, ita cruciatus
ad vivum sensit ac pertulit; neque enim, quod Dominus Iesus pro nobis
passus est, idcirco mortales queant aut nuUo pacto aut remissius suas
culpas defiendo expiare. Ad haec cum Franciscus, suorum Stigmatum
signo, Iesum Crucifixum veluti ad intuendum meditandumque omnibus
proponat, iam hoc ipso docet qua ratione, Christi et paupertatem et
dolorum tolerantiam et humihtatem imitati, iis vitiis quae in corrupta
hominis natura imperant, scilicet concupiscentiae oculorum, concupiscentiae
carnis et superbiae vitae, generose strenueque obsistamus. Haec
quidem saluberrima documenta consentaneum est, dilecte fili Noster,
per haec saecularia sollemnia, in memoriam redigi non tam eorum qui
Francisci Patris Legiferi in disciplina sunt, quam ceterorum fidelium,
sive hi Franciscanum templa, ubique gentium sita, pietatis causa, hoc
temporis spatio, celebraturi sunt, sive montem. Veniam, prae aliis beatiores,
peregrinando conscensuri. Equidem non ignoramus, te, dilecte fili Noster,
sacris ritibus, qui a die quarto decimo ad septimum decimum proximi
mensis eo in monte sollemniores habebuntur, esse, pro tuo Protectoris munere,
praefuturum, et facile prospicimus, quantam spiritus suavitatem,
pro tua in Franciscum Assisiensem pietate, sis ex eiusmodi sollemnibus
percepturus. Volumus igitur, te nuntio atque interprete usi, peculiares gratias
largiri, quarum altera eventi huius memoriam in perpetuum producat,
alterae praesentis celebritatis decus fructumque augeant. Itaque privilegium,
perpetuo mansurum, concedimus, ex quo in Sacello, quod in monte
Verna sacris Stigmatibus dicatum est, etiam diebus dominicis et duplicibus
secundae classis Missam votivam Impressionis sacrorum Stigmatum,
cum Gloria et Credo, legi vel cani liceat. Per saecularia autem tantummodo
sollemnia, fas esto eandem, quam diximus, Missam in templo montis
Vernae principe, ritu pontifican, singulis diebus dominicis peragere, et,
quotiescumque peregrini catervatim advenerint, media nocte sacrum
litare iisdemque divinum epulum diribere. Quo autem, occasione hac sane
praeclara, uberiores christifidelium animis utilitates obveniant, Ecclesiae
thesaurum ita reseramus, ut quotquot supplicationibus vel triduanis
vel novendialibus, in quavis Minorum ecclesia, ad saeculare eventum
commemorandum, habendis, intererunt, iidem indulgentiam septem annorum
totidemque quadragenarum singulis diebus, postremo autem die
plenariam, usitatis condicionibus, merentur. Caelestium interea donorum
auspicem, paternaeque benevolentiae Nostrae testem, tibi, dilecte fili