AAS 16 (1924), p. 365

Noster, et Franciscalibus viris qui montem Vernam incolunt, apostolicam
benedictionem peramanter impertimus.
Datum Eomae apud Sanctum Petrum, die n mensis augusti anno
MDCCCCXXIV, Pontificatus Nostri tertio.

PIUS PP. XI

y

AD R. P. D. ALOISIUM MARIAM MARELLI, EPISCOPUM BERGOMENSEM: DE

TERTIO EUCHARISTICO CONVENTU E TOTA DIOECESI.

Venerabilis frater, salutem et apostolicam benedictionem. — Bergomenses
isti tui, qui, super quam quod voluntatis firmitate constantiaque
excellant, sunt praeterea avitae fidei pietatisque retinentissimi, maxima
cum frequentia ac vehementi animorum ardore concurrere undique solent,
si quando sollemnioribus honoris significationibus Augustum Sacramentum
prosequi ac venerari liceat. Quare non est cur miremur, post actos,
semel atque iterum, Eucharisticos e dioecesi Coetus celeberrimumque
illum e tota natione, cuius memoria haud facile excidet, tertium nunc
dioecesanum apparari Eucharisticum Conventum, quem in oppido elusone
propediem habituri estis. Scribis quidem, fore, ut illuc, ob loci propinquitatem,
in primis adeant filii tibi, e valle Decia carissimi, qui, perrupto
Gleni aggere, tantam f ecere civium, operum rerumque iacturam. Utinam
iidem, quorum duriorem fortunam tecum summopere miseramur, ad
Christum consolatorem sub Eucharisticis velis abditum sic accedant, ut
ex amantissimo eius Corde solacia hauriant quam maxima, itemque in
tolerantiam eius calamitatis inque spem melioris rerum cursus animos suos
auspicato erigant. Incepto igitur vestro, ut postulas, bene precamur;
optamus autem cupimusque, ut Christus Iesus et vos in ea, quam erga
Nos et Apostolicam Sedem professi estis, studiosa observantia confirmet,
et fructus sanctitatis uberrimos e Conventu isto in dioecesim totam manare
ac propagari iubeat. Quorum auspicem, paternaeque benevolentiae
testem, tibi, venerabilis frater, iisque omnibus qui Clusonem confluent,
apostolicam benedictionem peramanter impertimus.
Datum Eomae apud Sanctum Petrum, die II mensis augusti, anno
MDCCCCXXIV, Pontificatus Nostri tertio.

PIUS PP. XI

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.