AAS 16 (1924), p. 98
tissae seu antistitae aut magistrae novitiarum; nec ad curandam valetudinem;
nec ad invigilandum aedificationi novi monasterii. Quae tamen
licentiae a Sacra Congregatione, iustis de causis et debitis praescriptis
conditionibus, concedi solent.
c) Si supra tectum monasterii sit ambulacrum, ad illud accedere moniales
poterunt, dummodo cratibus undequaque rite protegatur.
d) Cum saepissime necessitas adsit, ut moniales, propter decorem domus
Dei, per seipsas in ecclesia exteriore ea faciant, quae requiruntur ut semper
debita munditie et nitore resplendeat, et praecipue in festis maioribus
convenienti ornatu decoretur, Sancta Sedes, pro monasteriis id petentibus,
antistitae facultatem concedit designandi religiosas, quotquot videantur
necessariae, quae, tempore quo nemo est in ecclesia et haec omnino clausa
manet, in eam descendere possint, ut ea omnia agant quae ad cultum
ecclesiae eiusque munditiem pertinent.
e) Quamvis adspirantes ad habitum religiosum, dum postulatum peragunt,
lege clausurae teneantur (can. 550 § 2), tamen libere et absque
licentia Sanctae Sedis e monasterio egredi possunt quando ad saeculum
sponte eas redire aut a superioribus dimitti contingat; et idem de novitiis
dicendum, aut de professis votorum temporariorum, quando vota
expiraverint, vel legitime dimissae fuerint.
2° Ingressus in monasterium sine venia Sanctae Sedis, vi can. 600,
sequentibus personis licet:
a) Ordinario loci aut superiori regulari monasterium visitantibus, vel
aliis visitatoribus ab ipsis delegatis, licet clausuram ingredi dumtaxat
inspectionis causa, cautoque ut unus saltem clericus vel religiosus vir
maturae aetatis eos comitetur (can. 600, I ).o
b) Pro sola igitur visitatione locali peragenda visitatori clausuram ingredi
licet. Visitatio personalis extra clausuram ad crates fieri debet. Nec Ordinario
aut superiori regulari aut visitatori extra actum visitationis ratione
officii clausuram ingredi fas est.
c) Causa explorationis, quae ante vestitionem et utramque professionem
ab Ordinario loci vel eius delegato fieri debet, nec non pro electione antir
stitae, Ordinarius loci aut eius delegatus clausuram ingredi noni debet
(can. 506 § 2, 552 § 2).
d) Si vestitioni vel professioni monialium Episcopus vel alius sacerdos
praesit, neque ipsis clausuram ingredi, neque postulanti aut professurae
ex ea egredi licet.
e) Visitator ingressurus clausuram inspectionis causa ab uno saltem clerico
vel religioso, etiam converso, maturae aetatis, comitari debet, qui
toto tempore, quo in monasterio moratur, ab eo non discedat.