AAS 17 (1925), p. 175
DISMEMBRATO TERRITORIO A VICARIATU APOSTOLICO « D E CHANGTEH » ERI-
GITUR PRAEFECTURA APOSTOLICA « DE SHENOHOW », IN SINIS.
PIUS PP. XI
Ad futuram rei memoriam. — Quae rei sacrae procurationi melius
gerendae faciant, quae, vel in dissitis catholici orbis regionibus, christiani
nominis incremento benevertant, ea ut sollicito studio praestemus,
ex officio supremi apostolatus Nobis divinitus commisso, decernere satagimus.
Iamvero vicariatum apostolicum de Changteh (Hunan septentrionali),
Eremitanis Ordinis Sancti Augustini concreditum, iam diu ob nimiam
amplitudinem dividendum esse, opportunum videbatur consilium; atque
ad hunc finem obtinendum iam in sententiam ventum erat, ut illic mitterentur
alii missionarii e Congregatione Clericorum excalceatorum Ssmae
Crucis et Passionis D. N. I. C. Nunc autem, cum venerabiles fratres Celsus
Costantini, Archiepiscopus titularis Theodosiensis, Delegatus Apostolicus in
Sinis, et Angelus de Diego et Carbajal, Episcopus titularis Caloensis, dictique
apostolici vicariatus Ordinarius, communi consensu Nobis proposuerint
ut nova inde erigeretur apostolica praefectura, Nos, re mature perpensa
cum VY. PP. NN. S. E. E. Cardinalibus negotiis Propagandae Fidei
praepositis, supremo animarum bono consulere cupientes, ipsorum Praesulum
votis benigne annuendum censuimus. Itaque, motuproprio atque ex
certa scientia et matura deliberatione Nostris, deque apostolicae Nostrae
potestatis plenitudine, praesentium tenore, a vicariatu apostolico de Changteh
sive Hunan septentrionali seiungimus territorium quod limitatur ad
septentrionem a vicariatu apostolico de Ichang (Hupé occiduo-meridionali):
ad occidentem a vicariatu apostolico de Chungking (Seciuen orientali)
et de Kweiyang (Kuicen): ad meridiem a vicariatu apostolico de Changsha
(Hunan meridionali): ad orientem denique a vicariatu apostolico de Changteh;
quodque complectitur sub praefecturas civiles de Lungshan, Sangehih,
lungshun, Paotsing, Yungsui, Kuchang, Shenchow, Luki, Cheriki,
Supu, Kienehow, Fenghwang, Mayang, Yuenchow, Kiemjang, Hwangchow;
ipsumque territorium sic separatum sive seiunctum, eadem auctoritate
Nostra apostolica, in apostolicam praefecturam erigimus cum nomine
praefecturae apostolicae de Shenchow, dictamque praefecturam, sic rite
per Nos erectam, curis committimus alumnorum Congregationis Clericorum
excalceatorum Ssmae Crucis et Passionis D. N. I. C.