AAS 17 (1925), p. 176

Haec statuimus, decernentes praesentes Literas firmas, validas atque
efficaces semper exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus
sortiri atque obtinere; illisque ad quos spectant sive pertinere poterunt
nunc et in posterum amplissime suffragari; sicque rite iudicandum esse
ac definiendum irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus super
bis, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter, attentari contigerit.
Non obstantibus contrariis quibuscumque.
Datum Eomae apud Sanctum Petrum, sub annulo Piscatoris, die
XIII mensis martii anno MDOOCOXXV, Pontificatus Nostri quarto.

P. CARD. GASPARRI, a Secretis Status.

III

VEN. DEI SERVUS ANTONIUS MARIA GIANELLI, EPISCOPUS BOBIENSIS, BEATUS

RENUNTIATUR.
PIUS PP. XI

Ad perpetuam rei memoriam. — Divina gratia, quae non destruit sed
perficit naturam, sanctos aliquando in Ecclesia viros suscitat, quorum
ipsa, velut ros de caelo descendens, ita ingenia virtutesque, quibus ipsi a
natura honestantur, mirabiliter alit, ut illos merito christifidelibus exemplum
exactae eorum omnium, quae proprii officii sunt, observantiae ad imitandum
Ecclesia proponat. Quod quidem hodie testari de Venerabili Dei
Famulo Antonio Maria Gianelli tempestive possumus, cum ipsius, qua sacerdotis,
qua parochi, qua episcopi, gesta recte demonstrent quanti sit momenti,
in se conformando Dei voluntati ac propterea in adipiscenda
sanctitate, continens diligensque eorum munerum adimplementum, quae
sunt propria suis cuiusque condicionibus, in quibus a Deo conlocatus
est. Hic Dei Famulus, die xn mensis aprilis, anno millesimo septingentésimo
octogesimo nonp, honesto genere natus est in pago, quem
Cerreto nuncupant, intra Ianuensis archidioecesis fines, eique ad sacrum
fontem, die xix eiusdem mensis, imposita sunt nomina Antonius
Maria. Adolescentulus adhuc inter aequales obedientiae consuetudine,
innocentia vitae, erga Beatissimam Virginem pietatis ardore emicuit;
ingenii suavitate praeditus, hortatu parochi ad studia accitus, ita in
iisdem brevi tempore profecit, ut iam ab initiis ostenderet quos esset
adepturus fructus uberrimos. Postea, piae cuiusdam mulieris impensis, in
Ianuensem civitatem se contulit; atque, ut ecclesiasticae vitae initiaretur,
ibidem clericorum habitum induit; et, inter Seminarii alumnos dein, unde-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.