AAS 17 (1925), p. 202
EOMANA SEU MACERATES, ET TOLENTIN.
BEATIFICATIONIS ET CANONIZATIONIS VEN. SERVI DEI VINCENTII MARIAE
STRAMBI, E CONGREGATIONE CLERICORUM EXCALCEATORUM SSMAE CRUCIS
ET PASSIONIS D. N. I. C, EPISCOPI OLIM MACERATENSIS ET TOLENTINATIS.
SUPER DUBIO
An, stante approbatione virtutum et duorum miraculorum, tuto procedi possit
ad solemnem praefati venerabilis Servi Dei Beatificationem f
Hodierni eventus f austitate, quo finis imponitur causae Beatificationis
venerabilis Servi Dei Vincentii Mariae Strambi, non unus aut alter personarum
coetus, non una aut altera civitas iure meritoque laetantur. Quamvis
enim praefatus venerabilis Dei Famulus Centumcellas, haud ignobilem
urbem, in ora Tyrreni maris sitam, habuerit patriam, ibique primam aetatem
in sancto timore Domini traduxerit, mira modestia, pietate ac diligentia
ornatam, Viterbium tamen, cuius Episcopo tunc Centumcellae suberant,
est missus. Heic pariter, quam a puero fuerat ingressus, per eamdem
deambulare perrexit eximiae virtutis semitam, sacrisque disciplinis sedulam
navans operam, omnium in se convertit oculos. Mox Faliscodunum
divertit, in cuius Seminarium, quod magna tunc temporis existimatione
florebat, sese recepit, quumque inibi studiorum coniecisset curriculum
suaeque vocationis praeclara exhibuisset specimina, ad subdiaconatus prius
et ad diaconatus postmodum sacrum promotus est ordinem. Interim,
adhuc diaconus, Balneoregiensis Seminarii renuntiatus est Rector, petente
et instante illius dioecesis Praesule, a quo, Summi Pontificis impetrata
venia, sacerdotio fuit initiatus, die natali Domini, anno millesimo septingentésimo
sexagesimo septimo.
Aliquot post annos, suam in patriam reversus et maioris perfectionis
studio flagrans, quod'constituerat sibi, in rem deduxit; nimirum Paulum
a Cruce est sequutus, novaeque ab eo collectae spirituali militiae nomen
dedit. Quum autem regularis observantiae custodia aliisque virtutibus
non minus quam doctrina facile excelleret, complura magnique momenti
in Congregatione sua munera promeruit, eisque naviter et religiose fuit
perfunctus, maximeque sacri ministerii operibus intentus frequentissimos
populos suis concionibus non excitabat modo, sed, admotis quodammodo
facibus, ad christianam vitae rationem traducebat. Horum fama permo-