AAS 17 (1925), p. 290

titulo decorantur, una cum facultate deferendi Crucem et Pallium, sicut
ceteri Archiepiscopi, postquam hoc in Sacro Consistorio ab Apostolica Sede
postulatum, iuxta morem, et impetratum fuerit.
Insuper huius Ecclesiae cathedralis Capitulum ad Metropolitam Capituli
gradum et honorem Apostolica auctoritate illico pariter evehitur, cum
omnibus iuribus, privilegiis, praeeminentiis et honoribus, quibus cetera
metropolitana Capitula iis in regionibus donantur.
Itemque dioeceses Pinetensem ad Flumen et Matanzensem, una cum
earum populo ac clero, ab eiusdem Archiepiscopi Sancti Iacobi de Cuba
iurisdictione pariter subtrahimus, easque suffraganeas constituimus metropolitanae
Ecclesiae Sancti Christophori de'Habana: earum igitur pro tempore
Episcopi metropolitico iuri Archiepiscopi Sancti Christophori de Habana
subiacebunt.
Quod vero attinet ad unius Seminarii Maioris, pro tota Republica, constitutionem,
de qua alias iam actum fuit ac denuo agendum erit, nihil
mutare intendimus, quamvis per has praesentes Litteras Cubanam insulam
in duas ecclesiastica provincias, inter se distinctas ac separatas, dividimus.
Quae autem hisce Litteris, Apostolica auctoritate, a Nobis decreta
sunt, nulli hominum, ullo unquam tempore, infringere aut iis repugnare,
vel quomodolibet contraire liceat. Si quis, quod Deus avertat, hoc attentare
praesumpserit, sciat obnoxium se evasurum esse poenis a sacris canonibus
contra obsistentes exercitio ecclesiasticae iurisdictionis statutis.
Ad haec omnia exsecutioni mandanda deputamus venerabilem fratrem
Petrum Benedetti, Archiepiscopum titularem Tyrensem, in insulis Cuba
et Porturicensi Delegatum Apostolicum, eidem tribuentes necessarias et
opportunas facultates, etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, alium
virum in ecclesiastica dignitate constitutum, ac definitive sententiam
dicendi de quavis occurrente difficultate vel oppositione, cum onere ad
Sacram Congregationem Consistorialem mittendi intra sex menses, a data
praesentium computandos, authenticum exemplar exsecutionis peractae.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
vigesimo quinto, die sexta mensis ianuarii, Pontificatus Nostri
anno tertio.

O. CARD. CAGIANO. rB C. CARD. D E LAI, Episc. Sabinen.,
S. B. E. Cancellarius. S. C. Consistorialis Secretarius.

Raphael Virili, Protonotarius Apostolicus.
Alfonsus Carinci, Protonotarius Apostolicus.
Loco £8 Plumbi.

Beg- in Cane. Ap., vol, XXX, n. 52.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.