AAS 17 (1925), p. 289
ACTA APOSTOLICAE SEDIS
COMMENTARIUM OFFICIALE
ACTA PII PP. XI
CONSTITUTIO APOSTOLICA
SANCTI CHEISTOPHOEI DE HABANA
ERECTIONIS PROVINCIAE ECCLESIASTICAE SANCTI CHRISTOPHORI DE HABANA
PIUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
Inter praecipuas Apostolicae Sedis curas haec quoque constans fuit ut,
quo facilius spirituali animarum bono et rectae dioecesium administrationi
consulatur, ecclesiasticae circumscriptiones opportune mutentur, prout
nova temporum et locorum adiuncta expostulare et suadere videntur.
Cum igitur ex multis argumentis constaret valde rei catholicae profectui
conferre posse, si dioeceses Sancti Christophori de Habana, Pinetensis
ad Flumen et Matanzensis a iurisdictione Archiepiscopi Sancti Iacobi
de Cuba distraherentur novaque ecclesiastica provincia, his tribus dioecesibus
constans, erigeretur, ; episcopalem sedem Sancti Christophori de Ha-0
bana ad gradum metropolitanae Ecclesiae et dignitatem evehendo, et
cum etiam supplices preces Capituli Sancti Christophori de Habana ad id
haberentur, una cum favorabili voto hodierni Sanctae Sedis Delegati, Nos,
de consulto dilectorum Morum S. B. E. Cardinalium S. Congregationis
Consistorialis Patrum, oblatis precibus annuere censemus et decernimus.
Suppleto igitur, quatenus opus sit, quorum intersit, vel sua interesse
praesumant, consensu, de Apostolicae potestatis plenitudine, dioecesim
Sancti Christophori de Habana a iurisdictione Archiepiscopi Sancti Iacobi
de Cuba subtrahimus et ad Ecclesiae Metropolitanae gradum et dignitatem
evehimus ac extollimus, cum omnibus et singulis iuribus, privilegiis et
praerogativis, quibus ceterae metropolitanae Ecclesiae m illis.regionibus
gaudent et fruuntur. Cuius proinde Praesules pro tempore Archiepiscopi
ACTA, Vol. XVII, a. 9. — 1-7-925. 20