AAS 17 (1925), p. 389

num Michaelem, eorumque difficultatibus superatis religionem ingressa est
anno 1883. Tirocinio summa laude peracto, habitum religiosum accepit
die Ia maii anni 1835,' assumpto nomine Soror Placida et professionem
emisit die 21 septembris anni 1838. Hac ipsa die, cum esset in magna
existimatione Matris Fundatricis, Soror Placida, licet adhuc iuvenis, suadente
et probante Superiore Communitatis Daniel, postea Episcopo Baiocensi,
electa fuit consiliaria Instituti et Magistra tironum et postulantem,
quae sub eius custodia et ductu proficientes, illam uti matrem exemplarem
et magistram obedientia, imitatione et amore filiali prosecutae sunt.
Insuper magni momenti officia eidem commissa rectissime adimpleta fuerunt;
speciatim ad comparanda et colligenda necessaria et opportuna subsidia
ad ecclesiam Instituti renovandam et instaurandam. Adnotatu dignum
est iter quod de mandato Matris Fundatricis aggressa est Soror
Placida cum religiosa Francisca-Xaveria ad negotia Communitatis Parisiis
gerenda apud Ministeria. In illa civitate missioni profuit tum Superior
Generalis Fratrum a Scholis Christianis, tum ipsa Begina Galliae, magis
autem protectio sancti Angeli Custodis et S. Ioseph quam in pluribus
circumstantiis efficacem et beneficam illae Sorores expertae sunt. Sub hoc
tempus, Sorore Placida peragente, de mandato Antistitae et Superiorum,!

Parisiis exorta est prima domus Congregationis Scholarum Christianarum
a Misericordia, favente et cooperante M. Haumet, parocho ecclesiae S. Margaritae.
Hanc domum Parisiensem sub invocatione B. Mariae Virginis de
Consolatione, aliae subsecutae sunt in Gallia, Germania, etc. Post varias
peregrinationes Dei Famula die 27 iunii an. 1846 reversa in abbatiam
Ssmi Salvatoris invenit Antistitam M. Magdalenam Postel devexa aetate
et gravi morbo vexatam, quae, Ecclesiae Sacramentis receptis piissime e
vita migravit die'16 iulii eiusdem anni, suarum virtutum et bonorum
operum supremam ac beatam a Summo Deo acceptura remunerationem.
* Post obitum sanctae Matris, Capitulo legitime coacto, Sorores, scientes
etiam defunctae voluntatem, et egregias qualitates Sororis Placidae, eam
elegerunt Superiorissam Generalem Instituti, auctoritate ecclesiastica electionem
confirmante. Tunc, magis eluxit humilitas Servae Dei, quae postulavit
et obtinuit annum dilationis antequam sumeret titulum Superiorissae
Generalis, etsi hoc munere fungeretur in religiosa Communitate, concredito
officio Procuratricis Generalis et etiam Vicariae, ipsa absente, alteri Sorori
Mariae quae prius et postea eiusmodi electioni minus faventem se ostenderat.
Cum opera incepta ad progressum et complementum adduci deberent,
Dei Famula pro bono Communitatis peregrinationes prosequi coacta
fuit; quas agere non solebat nisi prius ad sepulcrum Fundatricis pergeret,
eam dejyrecatura ut sibi sociam et auxiliatricem itineris et operis se praebe-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.