AAS 17 (1925), p. 390
ret. Neque silentio praetermitti possunt quaedam mira quae ei contigerunt
sub protectione caeli manifesta. Duo lupi feroces ipsi obviam venientes
per rosarii ostensionem fugerunt. Currus quo vehi volebat, et impedita
usa non fuit, paulo post malum et gravem eventum subiit. Duo viri vultu
obtutuque oculorum tetri et valde suspecti viatricem sequebantur, quae
timens et tremens invocavit Beatissimam Virginem Mariam : improviso
mulier cum infante se obtulit conspiciendam atque benigna et comis se
facit viae ducem usque ad itineris vehiculum in quo collocata, dum ipsa
respiciebat benefatricem ad gratias agendas, mulier et infans ab eius conspectu
iam evanuerant. In hisce peregrinationibus Dei Famula plures virtutes
exercebat, et patrocinio Beatissimae Virginis Mariae eiusque castissimi
Sponsi Ioseph confìsa tranquille et placide peragrabat regiones Qerma^
niae et Austriae in quibus etiam a Bege Prussiae et ab Henrico V bene
accepta, gratias et favores impetravit et assecuta est. Stipe collecta ecclesiam
Communitatis instaurare, amplificare atque exornare sategit, adiuta
et directa ab architecto Francisco Halley. Instaurationi impensa fuerunt
septingenta millia francorum ex quibus decem millia a Statu contributa.
Ipsa ecclesia ab Episcopo Delamare die 28 augusti an. 1856 consecrata
fuit in honorem Beatae Mariae Virginis cuius simulacrum ibi magna veneratione
colitur una cum statua S. Michaelis Archangeli ex voto posita ob
efficacem protectionem ab Antistita et Sororibus impetratam flagrante
bello anni 1870. Sed fidelis discipula et imitatrix sanctae Fundatricis M. Placida
omne studium posuit in sui perfectione et in recto regimine Communitatis
per silentii et recessus observantia, per caritatis et zeli exercitationem
et opportuna ad bonum incitamenta. Praecipua eius cura versabatur
pro tironum et iuvenum Sororum omnígeno incremento. Hinc nil mirum si
Institutum a Deo benedictum ita propagatum sit ut dum anno 1846 numeraret
triginta domos et- centum septuaginta Sorores, deinceps pluribus
auctum domibus, ad mille et ultra religiosas ascenderit. Neque solum Antistita
Placida de vita religiosa Sororum totis viribus curabat, sed etiam
de ipsius Instituti vita completa et perenni per Apostolicam eius approbationem
adlaboravit. Quare anno 1859 Bomam venit et quod sibi proposuerat,
Deo iuvante et Apostolica auctoritate, obtinuit per Litteras
laudis in forma Brevis die 29 augusti anni 1859, secuta postea definitiva
Constitutionum approbatione die 5 iunii anni 1902. Quod attinet ad Causam
Beatificationis et Canonizationis Servae Dei Mariae Magdalenae Postel,
Romae plures notitias et documenta accepit valde utilia et opportuna
processui Informativo construendo in ecclesiastica Curia Constantiensi.
Insuper praeparare studuit modestam Instituti fundationem in hac Alma
Urbe, Catholicae Religionis centro, firma et perenni Sede Romani Pontifi-