AAS 17 (1925), p. 403

mones referebat adamussim, libenti animo panem suppeditare non destitit,
ipsa saepe impransa permanens; pluries se vestibus exuens, vel eas
ab aliis quaeritans, puellulas, amictu carentes, tegere in deliciis habuit.
Non minus caritate excelluit extra domesticos parietes; cibum enim et
pecuniam pro egenis sublevandis a divitibus expostulabat, et igne divini
amoris incensa, morbo laborantibus solatium praebens, veluti ancilla humiliora
obibat officia, hoc est, ligna ferendo, domi munditiae dando operam,
pultim et iuscula comparando, lectulos concinnando, et similia, quae peragere
solent mulieres iam pueritiae aetatem excedentes. Suavissimus olim
caritatis gestus in ea apparuit cum pueros panem hordeaceum comedentes
intuita, panem suum egregie confectum, sibi a parentibus datum, cum
illis commutavit, obsonium adiungens atque eorum durissimo ingratoque
suis visceribus cibo vescens hilariter.
Quamvis infantula, consilia nova exprimere valet, tali referta sapientia,
ut senilia appellari possint; in omnibus enim ipsa causas reperire studet,
quae ad divini Largitoris bonitatem eiusque gloriam referuntur. Hoc
tantum modo sit satis innuere exemplum. Fulgur et tonitrus, hominibus
et praesertim pueris saepe tremoris terrorisque causa, in puellae animum,
contra, maximam ferebant laetitiam; ingenue enim ipsa latebatur, eo
saltem tempore, idest fulgurante et tonante caelo, improbos homines,
quodam terrore captos, a blasphemiis aliisque peccatis abstinere et ita
minime offendi Deum, Beatam Virginem et Sanctos.
Hisce singularis iudicii et veritatis praeclaris signis succrescit Iulia
et, superveniente hora qua celebranda, est schola, mater, sollicita semper,
apud Mariam Annam Vaze, magistram pietate insignem, filiolam collocat,
quam breviter in litterarum studio et in Dei amore proficientem laetans
admiratur. Quid ohm hac in schola contigerit, satagente puellula, silentio
praeterire nequimus; nam manifeste patet inter eam et Deum, a primis
inde annis, iam magna et mira haberi, quae admirationem populi iure excitarunt.
Ad luliae aures pervenerat, duos milites, ex gravi contentione
inter se orta, statuisse, more quo solent stulti ad mutuum odium effundendum,
gladio duellum perficere in proximo agro familiae Postel pertinente.
Illico a magistra et a pueris sociis preces implorans, ut hoc malum avertatur,
in scholae conterminum hortum egressa, Crucifixi imaginem gestans
numi proeumbit, tantasque effundit Deo preces, .ut (oh, singulare prodigium!)
milites ex improviso arma proficientes sese osculando réconcilient.
Oppidani omnes saevientium militum reconciliata corda precibus luliae
tantummodo tribuentes, narrantur quanta sit in infantula fides in orationis
efficacia erga Deum a quo semper innocens manibus et mundo corde
iuvamen assequitur.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.