AAS 17 (1925), p. 404

Haec pietatis signa magis magisque in dies elucescebant, duce pientissima
matre, quae secum filiolam dulcissimam frequenter in templum adducens,
ad Dei amorem pietate sua excitabat, praesertim erga Sanctissimam
Eucharistiam, qua Iulia, ob minimam aetatem, refici nondum poterat.
At puella ingenioso amore hanc privationem supplere studebat; nam,
refecta optima genitrice Angelorum pane, propior facta, ad maternum
pectus caput reclinans, haerebat immota, quasi et ipsa, desiderio aestuans,
divini Sacramenti suavitatem praegustaret.
Illis inde diebus, omnes puellulae actiones amorem Dei redolebant,
et quo melius cum divino Largitore frequens esset sermocinatio, solitudini
vacare coepit, cupiens tantum inesse mundo, ut indoctos ad Dei laudem
excitaret et parvulos vias Domini edoceret. Ex eius ore, habitu et
incessu exemplum modestiae et castimoniae prodibat, quo omnes valde
mirabantur, affirmantes Iuliani a mundo seiuhctam prorsus esse, ideoque
non humanam creaturam, sed angelum per vias deambulare: tanta in ipsa
aderat sensuum custodia, tanta morum simplicitas, tantus in Deum et proximos
amor!
Attingens nonum aetatis suae annum, quod ardenter exoptaverat,
tandem est assequuta; nam parochus, bene noscens puellae singularem
delectationem in mortificatione, in humilitate et in orationis spiritu, eamque
fervore et consilio existimans maturam, ad Eucharistiae Sacramentum
admisit, quo castissima virgo usque ad ultimum vitae tempus, nulla praetermissa
die, vesci non destitit. Et quo melius cum Deo vinculo caritatis
se obstringeret, acriora in austeritate est conata, suum corpus poenitentiis
adeo castigando, ut mirandum optimo iure sit, quomodo puella novennis
aggredi haec potuerit: siquidem duas panis uncias, una cum aqua, quotidianum
cibum constituere satagebat, et procerto ob exinanitionem procubuisset,
nisi confessarius, certior de re factus, hanc agendi vitae rationem
suo imperio mitigasset. Verum Iulia, ne membra languescerent, iussui
obtemperans, alia patravit, quibus clare est patefactum magnum mortificationis
studium; plurimas enim horas somno carpsit, ut orationi incumberet,
lapidem in lectulo stravit, quo tormento uteretur et sua latera ciliciis
ferreisque catenulis obstrinxit. Verba durissima patris saepe toleravit,
qui non pravo animo, sed re familiari in peius mente, parum iracundus
factus, aegre ferebat filiam suam asperrimam adeo poenitentiae viam
fuisse aggressam, iam malefirma valetudine laborantem.
luliae, semper hilari vultu et invicto animo tristia ferenti, Deus suorum
charismatum retributionem multam est elargitus, et saepe concives,
in templum accurrentes, eam veluti in ecstasi immotam et quadam circumdatam
aureola conspexerunt, eiusque ab ecclesia egressum exspectantes,

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.