AAS 17 (1925), p. 405
sanctam vel angelum advocare suescebant, stupentes, quod tam insignia
munera divinae bonitatis iam animum puellae locupletarent, quae nondum
duodecimum annum expleverat.
Ad altiora Deus hanc Famulam, a concivibus iam sanctam praedicatam,
sensim adducens, utpote quae austeriorem vitam degere cupiebat, in parentes
consilium iniecit, ut Iulia in asceterio Valloniensi, cui nomen a monialibus
ex Ordine S. Benedicti, ad politiorem educationem suscipiendam
collocaretur. Laeto cum animo puella hoc sanctitatis et austeritatis coenobium
ingressa, illico divinis humanisque scientiis elucescit et sanctimoniales,
de mirificis signis sanctitatis luliae stupescentes, mente agitant novam
laudis famam huic Benedictino Instituto illam esse daturam et eam scientia
Domini quotidie proficientem vocant : « Filiam Domini », vel « Filiam
boni Dei ».
Vota, quae tempore primae Communionis emiserat, Iulia renovavit in
asceterio, idest custodiendi lilium perpetuae castitatis et se dicandi ad
Dei gloriam et proximorum utilitatem. Hac in pacis solitudine, inter virgines
poenitentiis assuetas, vigiliis, ieiuniis et flagellationibus ipsa indulget
usque ad annum decimum septimum suae aetatis, quo, iussu parentum,
paternam domum repetit; nam, disponente Deo, perfectissima magistra
fieri debet ea aetate, qua aliae adulescentulae solummodo alumnarum nomine
nuncupantur. Maximo cum moerore monialium et sociarum Iulia ab
asceterio discessit; sed vix apud parentes consedit, concives omnes, magno
affecti gaudio, dictitabant, angelum rursus e caelo descendisse ad nova
pauperibus auxilia ferenda, ad pueriles animos vehementiore caritatis
studio pietatisque fingendos. Et feliciter ita accidit; nam Iulia citissime
scholam constituit pro puellis, praesertim pauperibus, quas edocere curabat
non tantum rudimenta scientiae, sed etiam utiles labores matribus
familias consentaneus. Mox eius suavitas animos puellarum allexerat, et
istae tam sponte ad Iuliani confluebant et eius consuetudinem diligebant,
ut aegro animo ferrent, constituta hora, in paternam domum
reverti.
Sciens tales futuros homines quales sunt praeceptores, tenerrimas
animas ad misericordiae opera, praesertim in orphanos et viduas excitabat,
et plurimae exstiterunt alumnae, quae postea dignissimae matres
familias habitae sunt ex hoc luliae caritatis magisterio.
Tam humilium subhmiumque officiorum exercitio Iulia vacante, tenebricosa
tempora in Gallus exorta, non solum societatis ordinem, sed religionis
leges evertebant, totque scelera patrabantur a quibus enumerandis
animus abhorret. Sacerdotes in vincula fuerunt coniecti, sanctimoniales
in exsilium missae, templa quassata, sacra vasa abrepta, Sanctorum ima-