AAS 17 (1925), p. 409

nisi quoddam stabulum ex quo pridie abductae fuerant pecudes. Tam
humili casa laetari Magdalena visa est, et Sorori Mariae, munus oeeonomae
gerenti et gratulanti quod Antistita assequeretur optatum, respondit
se revera maximo affici gaudio quod assimilari Infanti Iesu, in praesepio
iacenti, digna habita fuisset. Incredibile dictu est, quot angustias
humilis Christi ancilla eiusque sociae diu perpessae fuerint, pane vestibusque
carentes; verum unico suffixae consilio, ut plurimas Deo animas
lucrifacerent.
Idem presbyter Cabart Filias visuras accurrerat, lacrimas efïundens
pro tanta inopia, dum Antistita fatebatur, se, ita Dei voluntate expostulante,
usque ad ultimum suae vitae terminum in tali stabulo commorari
paratam esse. At Deus aliter disposuerat.
Sex post menses, die septima septembris, relicto pago Ocieville-V Avertei,
parva Societas locum vulgo Tamerville petit, Valloniis proximam
paroeciam, ubi Sorores eadem praestant, quae prius et ubique et semper
praestiterant. In conduCticio pagi coenobio collectis duodecim puellis
orphanis, ex rerum venditione quas conficiebant alimenta ac vestes pro
Sororibus comparabantur. In tanta rerum inopia acrior cito incubuit dolor:
nam, transacto biennio, locatam domum herus vendit: quare Sorores, die
S. Michaeli sacro, discedere urgentur et rursus absque loco et foco sunt.
Magdalena, nullo prorsus vexata moerore, hilari vultu, uti olim Indiarum
Apostolus, exclamat « Plura, Domine : cruces adde, vel ultra ! ».
Itaque, parvum Virginis Mariae simulacrum suis ulnis sustentans, Vallonias
cum Sororibus pergit in parvam domum ab ipso presbytero Cabart
locatam, spe quidem freta, se antiquam Tamerville sedem non multo post
revisuram. Sed, increscente inopia, idem Dei minister, quotidie languescentes
Filias invisens, ita animo defecit, ut confiteri coactus fuerit, sibi impossibile
esse alia sacrificia pro Filiabus a Misericordia explere, et tempus
adesse, ut consilio renunciaret servandae Societatis, manifesto divinae
Providentiae ope carentis. Petant igitur - erat eius sententia - Magdalena
et Soror Maria Caesaroburgense hospitium, et aliae Sorores, nulla
interposita mora, restituantur parentibus, vel ab aliis Sodalitatibus excipiantur.
Animum non deiecit Antistita et respondens se, in Deo fidentem,
numquam inceptum opus relicturam, ita sermonem absolvit : « Filiae meae
« perennem mihi spoponderunt obedientiam : omnes egomet aequali amore
« prosequor: qui mihi eas commisit et curam avium gerit, subsidia support
ditabit ut eas aumento reficiam; nullam igitur ex eis egomet derelin-
« quam ».

Interim ph homines e pago Tamerville una voce Magdalenam hortaqantur,
ut eo aliquando rediret; verum parva Sodalitas, quae Valloniis

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.