AAS 17 (1925), p. 410
minus, aerumno sam degebat vitam, hic per aliquod temporis spatium commorata
est. Tandem, anno millesimo octingentesimo decimo quarto, cum
suis pagum Tamerville repetens, angustam domum, immo quasi stabulum,
Antistita conduxit in loco qui dicitur Hamél-au-Bon, ubi Sorores, non
solum telis et filo operam dabant, sed hortum excolebant ut haberent quod
comederent et quod Vallonias ad vendendum mitterent vel per se ferrent.
Sic domestica res progrediebatur in melius. Plurimis collectis orphanis,
princeps schola Magdalenae committitur ; « apes - uti Episcopus Constan-
« tiensis Sorores a Misericordia appellare suescebat - alveare suum remeant,
« unde numquam erant egressurae ». Illico omnes paroeciae puellae ad Magdalenam
accedunt, assiduoque labore subsidia Instituto suppeditant, quibus
maius pro orphanis et pauperibus solamen habeatur.
Vertente autem anno millesimo octingentesimo vicesimo, ipse presbyter
Cabart institit, ut duae Sorores ad pagum Tourlaville mitterentur, quae in
sua parochia rudimenta christianae catechesis pueros edocerent et proximorum
bono incumberent. Antistita, cum Sororum adesset penuria, nesciebat
quomodo optatis satisfaceret, sed divini Spiritus lumen illico manifestum
apparuit; quadam enim nocte, Magdalenae recumbenti visum est
Sororem Euphrasiam, mox e vita abreptam, conspicere ita aUoquentem:
« Incipe, Mater dulcissima; petenti succurre ». Et Antistita: «Nulla Soror
« est mihi, filióla dilectissima, ut postulantis vota expediam ». Eadem verba
semper proferens, ter Soror Euphrasia apparuit; tandem Magdalena, inam>
stam Dei voluntatem experta, duas Sorores secum in pagum Tourlaville
duxit, ubi dirutam et quassatam domum invenerunt. Haud multo post,
Antistita tres Sorores oppido JPresville concessit habendas et brevi circa
se crescens est intuita ovile.
Sed terminus laboriosae peregrinationi a divina Providentia constitutus,
locus exstitit cui nomen abbatia S. Salvatoris le-Vicomte. Vi Gallicae
perturbationis, ingens aedificium est sujbversum: siqui potuere, se
fugae dederunt: siqui restitere, interfecti sunt: templum profanatum ustumque:
paullo post eversa aedes, una cum praedio quod circum erat, venalis
fuit: at cito emptores ad vendendum compulsi sunt. Anno itaque millesimo
octingentesimo trigesimo secundo, in mente revolvens praedium domumque
emere et omnino carens pecunia, Magdalena in Deo tantum spem
collocat, et, miraculo quodam, maxima argenti copia adveniente, potitur
abbatia, quam cito ad pristinum restituit decorem, templi praesertim
magnificentia, cultu, ordine et ornamentis. • *
Collegio et scholis institutis excipiuntur alumnae, quae, cibo vestibusr
que refectae, mirabili Antistitae caritati hymnum grati animi quotidie
persolvunt. Iam sedes princeps Societatis Filiarum a Misericordia erat