AAS 17 (1925), p. 411

constituta, cum, ex improviso, Deus Magdalenae novam parat procellam:
die enim vicesima quinta novembris anno millesimo octingentesimo quadragesimo
secundo, post agitatam ventis et turbine noctem, turris campanaria
ex abrupto dehiscit; immenso fragore desinunt muri, secum chorum
et altaria trahentes. Fere omnes, dolore vexati, tantam ruinam
arguunt significare ecclesiam iam non esse redintegrandam : una tantum
animo non deficere visa est, Magdalena, Filiasque suas monebat ut aequo
animo cruciatus tolerarent, meritum in humiliatione praemiumque in
aerumnis exspéctarent. Subinde vero, arcessita Sorore Placida, illi epistolam
Reginae tradendam committit, quae illico deprecantis Antistitae in
auxilium accurrit, magna missa subsidiorum copia ad templum restau
randum atque ornandum. Uti Magdalena praedixerat, numquam ad opus
conficiendum defuit pecunia, adeo ut omnes quam citissime illud religionis
et artis monumentum, piorum caritate restitutum, satagentibus Magdalena
eiusque Filiabus, admirari potuerint.
Prophetico puellae verbo, de quo supra innuimus, adamussim exitus
respondet: nam numerus Postulantium quotidie succrescit et Magdalena
tandem proximum suae vitae finem adesse sentit et Filiabus praenuntiat.
Adhuc tamen deerant perpetuae normae disciplinares Congregationis :
itaque Antistita Constitutionibus et Kegulis, iam in oppido Tamerville
descriptis, opportunas additiones confecit. Sed Vicarius Generalis, presbyter
Delamare, mandavit ut Sodalitas eisdem regeretur Regulis, quas Ioannes
Baptista de la Salle, nunc inter Sanctos adscitus, iam constituerat.
Libens Magdalena paruit et annum octogesimum secundum agens, obedientiae
virtutem profitendi causa, a proposito sibi vitae regimine discedere non
renuit: una cum Filiabus nova emisit vota, dum Begiis litteris recognita
fuerat Filiarum a Misericordia Congregatio, et f. r. Gregorius decimus
sextus, Praedecessor Noster, auctoritate sua et decreto exsistentiam confirmavit
Sodalitatis, quae centum quinquaginta Filias plurimis iam locis
recensebat, tantam Antistitam veneratione et obsequio circumdantes.
jErgo huic amantissimae Matri nihil reliquum erat nisi. a laboribus requiescere
et iustitiae corona praecingi.
Cum idem Vicarius Generalis ad invisendam Magdalenam se contulisset,
pro se et Filiabus, Sacratissimo Cordi Iesu dicatis, illa benedictionem implorat,
proximam aeternitatis vitam pandi animadvertens. Magna autem
debilitate corporis laborans, miris cum pietatis signis, Magdalena, ad ago
nem supremum sustinendum expostulat ut Extrema Unctione confirme
tur: quod cito factum est. Postridie vero, cunctis iam demortuam existi
mantibus, ad Oratorium, nullius freta auxilio, se contulit ut divino Missae
Sacrificio interesset et Angelorum Pane sese reficeret.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.