AAS 17 (1925), p. 415

fieret et in solemnissima canonizationis caeremonia cuncta servarentur
quae ab Antecessoribus Nostris ad celebritatem eius et decus sapienter
sunt praescripta. Primum igitur S. E. E. Cardinales die secunda mensis
aprilis huius anni in Consistorio advocavimus sententiam suam Nobis
¿prolaturos; qui, dilecto filio Francisco Pacelli, Consistorialis Aulae Advocato,
de gestis Beatae Mariae Magdalenae Postel dicente, audito, Nos,
uno ore, ad huius causae legitimam definitionem cohortati sunt. Insuper
mandavimus ut per Litteras S. Congregationis Consistorialis non modo
viciniores Episcopi, sed etiam remotissimi dé tanta solemnitate admonerentur,
quo, si facultas esset, sententiam et ipsi proferrent atque adstarent.
Ex propinquis et dissitis regionibus non pauci cum venissent, habita
causae debita cognitione, tum ex illis quae eo usque gesta fuerant, praesertim
in Consistorio publico, coram Nobis habito, tum ex actis Sacrorum
Bituum Congregationis, quorum exemplar singulis traditum est, in Consistorio
semipublico die vigesima secunda aprilis coram Nobis pariter habito,
in eamdem, in quam dilecti filii Nostri S. B. E. Cardinales, sententiam,
iverunt; cuius rei instrumenta publica a dilectis filiis Sedis Apostolicae
Notariis confecta, in tabularium Sacrorum Bituum Congregationis
delata sunt.
Solemni igitur Canonizationi celebrandae hanc diem vigesimam quartam
mensis maii praefinivimus et interea a christifidelibus vehementer
ferventes preces postulavimus, praesertim in sacris Aedibus in quibus
Sacrosanctum Sacramentum publice adoratur, ut et ipsi ex tanta caeremonia
uberiores fructus perciperent, Nobisque in tam gravi officii Nostri
munere Spiritus Sanctus benigne adesset.
Quum haec dies statuta advenerit, tum saecularis, tum regularis Cleri
Ordines, Curiae Bomanae Praesules et Officiales, et qui in Urbe aderant
dilecti filii Nostri S. B. E. Cardinales et venerabiles fratres Patriarchae,
Primates, Archiepiscopi, Episcopi et Abbates in Vaticanam Basilicam,
magnifico cultu ornatam, convenerunt: Nosque, iis omnibus solemni supplicatione
praeeuntibus, eamdem ingressi sumus.
Tunc vero dilectus filius Noster Antonius S. B. E. Cardinalis Vico,
Sacrorum Bituum Congregationi Praefectus et huic Canonizationi procurandae
Praepositus, perorante dilecto filio Vincentio Sacconi, Consistorialis
Aulae Advocato, vota Nobis et preces detulit sacrorum Antistitum ut
Beatam Mariam Magdalenam Postel in Sanctorum numerum referremus.
Id cum iterum tertioque iidem Cardinalis Antonius Vico et Nostrae Consistorialis
|Aulae Advocatus instantius et inst.antissime egissent, Nos, caelesti
lumine ferventer implorato, « ad honorem Sanctae et Individuae
« Trinitatis,! ad catholicae fidei incrementum et decus, auctoritate Domini

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.