AAS 17 (1925), p. 416

«Nostri Iesu Christi, Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra,
« matura deliberatione, et voto dilectorum filiorum Nostrorum S. B. E.
« Cardinalium, necnon Patriarcharum, Primatum, Archiepiscoporum et
« Episcoporum consilio, praedictam Beatam Mariam Magdalenam Postel,
« Fundatricem Instituti Sororum Scholarum Christianarum a Misericordia,
« Sanctam esse ediximus ».
Memoriam porro Sanctae Mariae Magdalenae Postel, quotannis die
decima septima mensis iulii recolendam, in Martyrologio Bomano notari
mandavimus. Denique, ob tantum beneficium, gratias omnium bonorum
largitori Deo ex animo egimus et solemne Sacrum Htavimus ac postremo
cunctis adstantibus plenariam peccatorum indulgentiam amantissime impertiri
sumus.
Vos omnes, christifideles in Basilica Vaticana coadunati hodie Nobiscum
ferventes preces extulistis ad novensiles Sanctas, quas eadem ardens
caritas erga Iesum et pueros Eius, similes reddidit. Ex toto autem orbe
Ecclesia militans, laetitia perfusa ex hac sanctitatis declaratione, hodie
protectionem harum Virginum invocat, quae, Deo dicatae, in suis aedibus
mira coram Eo peregerunt et mysticam familiam constituerunt, cui traditum
est earum caritatem perennem reddere et per dissitas civitates et
Nationes diffundere.
Sit exemplum Sanctarum Mariae Magdalenae Postel et Magdalenae
Sophiae Barat prae oculis christianorum parentum, ut ipsi videant curam
habendam in filiorum institutione; catechesim eos doceant; amorem in
Deum et proximos in eis excitent, atque odium erga otium et vitia ; ut
sint vere Christi sectatores et suis concivibus se utiles reddant. Sit harum
Sanctarum vita quotidie coram eis qui institutioni puerorum praesunt,
ut sciant, quam necessarium sit etiam civiles disciplinas in christiana catechesi
fundari, quo discipuli optimi cives fiant.
Vita actuosa harum Virginum nos omnes doceat, quibus sensibus vita nostra
sit dirigenda, quantum Deo pergrata exstent ardens in Eum et erga proximum
amor atque odium in vitia et otium. Sanctas ita Mariam Magdalenam
Postel et Magdalenam Sophiam Barat imitatione prosequentes possimus,
Eis intercedentibus, vitam aeternam assequi, et perpetua frui beatitate.
Omnia praedicta certa scientia et Apostolicae potestatis plenitudine
confirmamus, roboramus atque iterum statuimus, decernimus, universaeque
Catholicae Ecclesiae denunciamus; mandantes ut harum Litterarum
transumptis, etiam impressis, manu tamen alicuius Notarii publici
subscriptis ac siguió viri in, ecclesiastica dignitate constituti munitis, eadem
prorsus fides habeatur, quae hisce Nostris Litteris haberetur, si öriginaliter
exhibitae vel ostensae forent.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.