AAS 17 (1925), p. 420
rem, ut aliquid extraordinarii iam tum illa ostendere visa fuerit. Sex menses
vix nata, uti postea Sororibus enarrare solebat, rationis usum adepta,
omnia recte intelligere poterat, quae circa se fiebant ac dicebantur, et incendii
narratio, quod nativitatis praematurae causa exstitit, adeo puellae
memoriae adhaesit, ut ea, prima verba proferens, interroganti, quinam eius
parentes fuerint, puerili gratia et gravi quodam modo, se ex igne prodiisse
responderit. Procerto, supernaturali lumine illustrata, futurae sortis et
muneris praesaga, de illo loquebatur igne, quo homines, uti iam Christus
Eedemptor, ad mutuum amorem et concordiam revocare cupiebat.
Curis parentum, praesertim matris, quae trium filiorum animas ardenti
in Deum amore, cordis rectitudine et bonitate in dies alebat, puella
adamussim respondens, quam citissime documenta virtutum accepta,
speciali characteris firmitate expressit, nec non moribus ad modestiam
compositis, preces ex animo frequenter Deo effundens, pietatis excolendae
causa.
Nondum quinquennis virginitatem Deo vovere constituit et vitam relir
giosam amplecti, quin ipsa nec monasteria nec moniales unquam vidisset,
uti postea coenobii sodalibus iterare solebat. Et ad rem fatebatur, se
ad hoc pervenisse consilium, cum a quodam sacerdote audisset, duas moniales,
rabie compulsas, inter se olim clamosa dictasse iurgia; quam indignam
agendi rationem Magdalena Sophia hisce verbis est detestata: « In
huiusmodi claustro monialem vitam ego numquam amplectar ».
Eximiis animi dotibus et imprimis alacri ingenio et constanti memoria
a natura Magdalena instructa, christianam doctrinam absque ullo negotio
didicerat, et cum instanter petiisset ut ad sacram Synaxim admitteretur,
severo examini de christiana catechesi a paroeciae vicario subiecta, post
nonnullas difficultates, ex aetatis defectu procedentes, demum victrix
Sophia, decennis adhuc, ad Altaris Sacramentum est excepta.
In huiusce animulae sacrario, quid in solemni primae cum Deo coniunctionis
die evenerit, nos latet; attamen talis mutui amoris effusio intercedere
debuit, ut procerto quidem habeatur inter creaturam et Creatorem,
nexum illum caritatis fuisse vinctum, qui perenni vita in caelis arctissime
nectitur.
Eucharistico pane refecta, Aloisii, fratris amantissimi, hortatu et ductu
ad solidiorem pietatem mores composuit. Hic, facunda doctrina et integritate
morum praestans, cum agnovisset, Magdalenam sororem dulcis^
simam uberrimis gratiae charismatibus et plurimis naturae donis esse ditatam,
nulli pepercit studio, ut eam, nimis ad puerilia ioca inclinatam, ob
indolis vivacitatem, ab ipsis retraheret et virtutibus parandis litterisque
addiscendis institueret.