AAS 17 (1925), p. 421

Itaque, assentientibus parentibus, sorori vitae regulam imposuit, qua
maximam diei partem studio litterarum et scientiarum puella severissime
cogebatur incumbere. Haec vitae methodus, solummodo a fratris amore
originem ducens, cito nimis rigida visa est matri, quae Aloisium filium est
hortata, ut rigorem temperaret. De qua tamen austeritate numquam
Sophia conquesta est, immo fratrem suum maiore semper amore prosequens,
ei grati animi sensus multiplici modo ostendere quotidie studuit.

Brevi temporis spatio, litteris graecis et latinis, addita hispanici et
italici sermonis notitia, profecit ac tam prompte et expedite latina lingua
utebatur, ut maximam admirationem in eisdem sacerdotibus excitaret,
quibuscum postea assidue, muneris sui causa, de plurimis negotiis latine
disseruit.
Ad quartum decimum aetatis annum pervenerat Magdalena et, ad instar
Infantis Iesu, in domestica aede abscondita, aetate, scientia gratiaque
proficiebat; eum, ex inopinato, caelum eius vitae serenum aspera tempestas
tenebris obduxit. Furor et caedes ubique in universa Gallia, anno millesimo
septingentésimo nonagésimo tertio, exarsere et omnia minis obruta
iacuerunt. Sacerdotibus repente fuit impositum, ut Constitutioni civili Cleri
fidem iurando testarentur; qua re Gallica Ecclesia iniquo arbitrio subripiebatur
ab immediata Sanctae Sedis auctoritate.
Aloisius, Magdalenae frater suavissimus, cum in eo esset, ut sacerdotio
initiaretur, instantiis parentum obsequens, rei gravitatem ignorantium,
iuramentum coram civilibus potestatibus praestitit; verum cum cito animadvertisset,
se in gurgitem profundum fuisse elapsum, ut immediatam a
fel. rec. Pio VI Praedecessore Nostro illatam excommunicationem effugeret,
ipso facto eiuravit. At, increpante in dies cruento terrore contra sacrorum
cultores, Aloisius Lutetiam Parisiorum perrexit, ut inibi obscuram
degeret vitam et impiorum hominum conatus everteret. Qua spe decepta,
coniectus in vincula fuit, e quibus nulli discedere datum erat, nisi patibulum
ascendendi causa.
Quis acerbum matris et Sophiae cruciatum ob tantum filii et fratris
amantissimi infortunium, verbis exprimere poterit? Cuinam erit curae
turbatos animos ac pacem restituere? Assidua solummodo precum effusio
ad Deum, qui suis filiis in aerumnis solatium praebet. Et sane enixe
ambae divinam implorabant opem, et Magdalena insuper filiales sollicitudines
adaugebat ut mater, cibum doloris causa recusans et penitus
rationis lumen amissura, a tanto moerorê- retraheretur. Nec mora: pio
enim ministro Deus in auxilium occurrit; saevus Bobespierre, qui Galliam
diuturno tempore crudeli oppresserai tyrannide, ab imperio est

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.