AAS 17 (1925), p. 424

lenam, iam omnium virtutum documenta praestantem, singulae Sorores
animum et vota converterent, ille, quodam utens effugio, eam domus
Antistitam renunciavit, quamvis ceteris sodalibus iuniorem; agebat enim
adolescentula vigesimum primum aetatis annum.
Magdalena Sophia mente volvens illa Christi verba: «Discite a me, quia
mitis sum et humilis corde », utpote quae humilitatis virtute prae ceteris
semper excelluerat, vix ad Antistitae munus se designatam esse percepit,
in genua coram sodalibus, effuso fletu, procumbens, se gravi ponderi obeundo
imparem declaravit ac instanter petiit, ut alia quaelibet ex Sororibus
tabi praeficeretur officio. At incassum; Sociarum et E. P. Varin voluntatem
expugnare omnino non potuit, et ex huiusmodi electione parum
abfuit, quin vitam prae dolore amitteret; attamen, licet invita, arduum
munus ex obedientia suscepit.
Tam egregie composito primo Filiarum a S. Corde Iesu nucleo, Magdalena
seipsam filiali fiducia in difficilfimo suo officio adimplendo, Deo committens,
materna caritate operam dedit, ut inceptum opus a Deo sancitum
absque ullo negotio procederet. Noscens autem eos, qui in auctoritate sunt
constituti, virtutibus omnibus praeditos esse debere, se ad pietatis officia
infiammato studio contulit, regularis observantiae exemplum suis monialibus
in seipsa exhibens; omnemque adhibuit curam ut Sorores humilitatem,
virtutum omnium fundamentum, amplecterentur. Et haec humilitas
non tam ei familiaris quam ingenita apparuit, et ita dulcissima Mater
loquebatur, ita se gerebat, ut potius quam Fundatrix infima ex Monialibus
videretur.
Quamobrem vehementioris erga eam amoris sensus in Sororibus succensi
fuere et omnes libenti animo Antistitae illam praestiterunt obedientiam,
quam suis insignibus virtutibus ipsa suavissimam et facillimam
reddebat.
Principi domui, quae in civitate Ambianensi suos uberrimos fructus
iam referebat, mox, piissimi suasoris Iosephi Varin curis et consiliis, altera
addita fuit in monasterio, quod ad Gratianopolim positum, Sanctae Mariae
ab Alto dicebant, a quo, ob gallicam civilem perturbationem, expulsae fuerant
moniales et monasterium in carcerem mutatum.
Interim Pia Societas, humili exorta origine, sensim mirum in modum
effiorescebat et, pervulgata fama, variis in locis plurimae augebantur do
mus, quae ad Iesu Cordis honorem et gloriam dilatandam atque ad puellarum
institutionem alendam sé dicabant; hinc Sorores undique desiderabantur
ab universo Episcoporum coetu: ex quibus argui potest, parvam
hanc Societatem a Deo copiosis gratiae benedictionibus fuisse cumulatam,
adeo ut, anno millesimo octingentesimo quadragesimo, iam quadraginta

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.