AAS 17 (1925), p. 425
dörrras numerarentur, in quibus excipiebantur innumerae mulieres Christi
amorem sitientes et christianae puellarum institutioni praeclare vacantes.
Verum Societas, cuius negotia in dies congerebantur, ea indigebat
moderatrice generali quae universas undique sparsas domos unico caritatis
vinculo obstrictas teneret. Una voce et consensu, Magdalenam
Sophiam', quam Sorores omnes filiali amore prosequebantur, utpote probitate,
prudentia et consilio insignem, etsi invitam et reluctantem ad Generalis
Moderatricis munus explendum, universae Societati praefecerunt
Antistitam ; quae in divina acquiescens voluntate, per sexaginta fere
annos, pondus pergrave aequa mente ita sustinuit, ut omnium amorem et
aestimationem sibi semper conciliaverit. Maximum et arduum opus Magdalena
suscepit, cum coenobia sua condere instituit; ignota sibi non erant
instantia pericula et mala ob temporum nequitiam perferenda. Humilis
tamen Foemina, nec generis claritate, nec familiaris rei copia insignis,
immo omni ope destituta, ea sola peregit, quae potentem locupletemque
requirunt virum opusque inceptum, numquam obstaculis detenta, alacriter
ac fortiter prosequuta, feliciter perficere sategit.
Antequam ingentes numero domos inviseret, princeps Magdalenae
fuit cura, ut Constitutiones ac Regulae, in quarum elaboratione prudentissimi
R. P. Iosephi Varin consiliis est adiuta, rec. me. Leoni XII Antecessori
Nostro subiicerentur, qui Apostolica auctoritate eas ratas habuit
et approbavit. Tantum haec res solatium attulit Moderatricis animo, ut
ea accepti beneficii numquam fuerit oblita diuturno vitae tempore.
Has Instituti leges perfectissime a Sororibus servari cupiebat, utpote
quae Illius erga Cor Iesu Sacratissimum amoris secretum celabant, a quo
tantum corruptae hominum societatis salus est exspectanda. Et re vera,
cum ad dissitas Americae regiones Sorores mittere licuit, hoc praecipue iis
commendare studuit, ut cultus erga Cor Iesu ubique propagaretur. Nec
satis. Maximam semper in se referens prudentiam et agnoscens grave periculum,
quod religiosis familiis in Gallia tunc ingruebat, earum incolumitati
consulendi causa, effecit ut regendae Sodalitati leges a civili potestate
recognoscerentur. Quod factum est a Galliarum Imperatorum Napoleone I,
qui eas approbavit sub titulo: « Dames de l'instruction chrétienne ». Vix
hac habita approbatione? dolosus humani generis inimicus magnam contra
Societatem tempestatem excitavit. Etenim, in Ambianensi domo, quidam
sacerdos qui multos per annos conscientiae moderatoris officio fuerat
perfunctus, vesana ambitione elatus, aliena consilia nihili ducens, Fundatoris
titulum ad se spectare stulte censuit, ac prorsus ignorans Instituti
finem et spiritum, cuius moderamen Dei Providentia R. Patri Varin
commiserat, suo solummodo indulgens arbitrio, quasdam variationes in