AAS 17 (1925), p. 426

Regulas curavit inducendas, auferendo et nomen a primis exordiis Societati
impositum. Itaque huius hominis facinus inter Sorores omnes schismatis
semina raptim diffudit. Hinc discordiae sunt exortae, hinc lites,
hinc a Sororibus detracta aestimatio Dei Famulae, quae gravi morbo iam
laborans, enixas preces spem et caritatis aestum in Cor Iesu sperantes effudit,
poenitentias iteravit, ut Deus, dives in misericordia, impendenti ruinae
remedium praeberet et tranquillitatem universae Societati restitueret.
Roganti non defuit solatium; brevi enim tempore, corporis vires exhaustae
in pristinum sunt restitutae. Tunc pientissima Mater, grates Deo solvens,
nulli temporis morae indulgens, Lutetiam Parisiorum petiit, et Societatis
Regulis, antea Patrum a Societate Iesu consilio et prudentia, exaratis,
unanimiter sancitis, universa Sororum Congregatio se libenter subiecit;
Sodalitatis nostis obmutuit, et dissociatae Filiae Sophiam Matrem et
Moderatricem peramanter rursus complexae sunt.

Aliis fundationibus Instituto per hos annos accedentibus in extremis
Americae plagis, in Gallia et in Italia, et praesertim in alma Urbe - ubi ad
Sanctissimae Trinitatis in Hortorum Colle ad Montem Pincium prima
domus constituta est, quam aliae duae postea secutae sunt, diu praesentia
et exemplo Legiferae Matris recreatae - Magdalena curis innumeris distenta,
angustiis districta et laboribus, ob gravissimum Sodalitatis universae
pondus, heroicae mansuetudinis, prudentiae et fiduciae in Deum signa
perspicua ostendit. Innúmera et ardua pro Societatis suae emolumento
suscepit itinera; et graves infirmitates impedire non potuerunt, quominus
ipsa huiusmodi itinera perageret. Saepissime suam nobilem missionem
respiciens, semper Cordi Iesu innixa, haec verba fundere audita est: « Cor
Iesu, tua res Sodalitas est; qui eam coepisti, Tu ad exitum feliciter perduees
»; quaeque autem consilia virtutum Sororibus Antistita praeberet in
visitandis domibus, haud facile dictu est. Haec solummodo verba meminisse
iuvabit, quae iterare solebat: «Nec commoda, nec honores; nostra
* hereditas labor; nostra scientia Cor Iesu: quaenam nostra merces? quod-
« nam praemium? Animas, animas semperque animas ad Cordis Iesu glo-
« riam. Quid pro nobis? Paupertatem, contemptum, dolores »; et similia
geminabat suspiria, quae animum igne divini Cordis accensum revelabant.
Hanc quidem caritatis flammam tanto impetu verbis exprimebat, ut vel
álgidos animos penitus excitaret ac succenderet: sibi enim immotum fixumque
manebat, bona omnia ab hoc divino Corde in Societatem universam
profluxisse, ideoque moniales suas ita animo comparatas esse debere, ut
vitam ipsam pro Illius gloria profundere minime dubitarent. Hoc ferventissimo
amore solummodo infiammata, aedificium suae Societatis veluti
humeris gestans, praeclarissima Antistita fidenti animo incedebat, quamvis

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.