AAS 17 (1925), p. 427

nullo fere die doloris causae defuerint. Anno millesimo octingentesimo
trigesimo nono aerumnarum et difficultatum numerus est auctus; colleeto
enim Romae Consilio Generali Congregationis, cui decernendum erat
de nonnullis quoad Constitutiones variationibus et praesertim de transferenda
Romam Antistitae Generalis residentia, ad illam servandam a periculis
inter tot frequentes civiles perturbationes, exortae fuere maximae
dissensiones tam ex parte Archiepiscopi Parisiensis et Galliarum Antistitum,
quam ex parte Sororum et potestatis civilis, quae apertis verbis
conclamabant, Gallias fuisse Societatis incunabula ideoque numquam huius
Societatis, ab ipsis semper adiutae, desertionem toleraturas, nihili aestimantes
decretum fel. rec. Gregorii XVI Praedecessoris Nostri qui variationes
illas pro aliquo temporis spatio, experimenti loco, concesserat. Quid
Magdalenae agendum in tanta animorum controversia? Sed tandem post
quattuor annorum vicissitudines et dolorum seriem, in quibus patientiae,
fortitudinis et caritatis virtutes Antistitae heroice effulsere, favente Deo,
Pontificis Maximi Praedecessoris Nostri pervigil prudentia omnem controversiam
praecidit; suo enim sapientissimo decreto mandavit, ut nulla
amplius induceretur in Regulis variatio. Itaque, e medio ablata omni contentionis
causa, procellae fluctibus domitis, pax et tranquillitas animis est
restituta et Mater Barat, paullo post, haec verba Sororibus inscribere
potuit: « Gratias Domino persolvamus pro cruciatibus, quos passae su-
« mus; et agnoscamus, Crucem arborem esse vitae, a qua omnia bona
« dimanant ».

Post aliquod vero tempus gravior exsurgit dolor: difficultatum numerus
percrebuit, quando princeps sodalitas Parisiensis translata fuit in aliam
nobilem aptamque sedem, cui nomen vulgo Hôtel Biron. Ex urbe Gratianopolitana,
hac tempestate, Mater Barat Lutetiam Parisiorum reversa,
auribus hausit noxiae calumniae vocem, cuius fallaciam numquam Beligiosorum
Ordinum historiae meminisse licuit. Improbi quidem homines
asserebant Hôtel Biron nihil aliud esse, nisi aedem splendidam atque
opulentam, ubi magnae effingebantur matronae, quibus, posthabitis mulieris
gravioribus officiis, suppeditabantur fatuae artis scientiaeque notitiae,
nullam prorsus utilitatem agendi vitae rationi conferentes. Moderatricis
anima, cui tantummodo erat curae Iesu Christi honorem dilatare et
hominum fovere salutem, quasi venenata sagitta vulnerata est; sed cito,
ardentissimo zelo incensa, pravam iniuriam pro viribus reiecit, quae, factorum
lumine, omnino falsa patuit, eo magis quod fundationum numerus in
dies mirifice undique succresceret. Et profecto Beata Magdalena, cum S. Teresia
comparari potest, ob plurimas domorum fundationes, in variis mundi
•plagis, Deo adiuvante, peractas.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.