AAS 17 (1925), p. 428

Romae, uti dictum est, iam bina Monasteria erant constituta, de quibus
praefatus rec. me. Gregorius XVI Praedecessor Noster solemniter proclamabat
ea veluti bina propugnacula esse Urbis: idemque tanta benignitate
Societatem a Sacro Corde complexus est, ut Matrem Sophiam, Romae,
anno millesimo octingentesimo trigesimo secundo aegrotantes! invisent
et cum illa suaviter deseruerit. Quam benignitatem et aestimationem
Pius IX et ipse expressit, quotannis unam vel aliam ex inciytis hisce domibus
visitando. Verum, si talis aestimatio et dilectio laetitiam suavissimam
Magdalenae animo afferre poterant, crebriores contra urgebant aerumnae.
Siquidem anno millesimo octingentesimo sexagesimo, bello per Italiam
furente, Sororibus expulsis, duo monasteria Legifera Societatis Mater
amisit, et pertimuit, ne bellum in Americae regionibus exortum, grave
excidium domibus ibi post longos perdurosque labores erectis, pararet.
At eius fortitudo fracta minime fuit et nihil potius sibi habuit, quam ut
Religiosae Sorores iuventutem, non solum pietate, sed et profanis disciplinis,
temporibus et personis consentaneis, magis magisque excolerent.
Itaque plurimas instituit Congregationes a Iesu Infante, a Iesu Corde, ab
Aloisio Gonzaga, ab Angelis Custodibus, a S. Anna, a Maria Consolatrice
nuncupatas, quibus puellarum mentes, a mundanis aversae, ad caelestia
semper erigerentur. Et hic praetereundum non esse ducimus Filiarum
Mariae Congregationum institutionem, in quibus, praeter nonnulla pietatis
exercitia et caritatis opera, castimonia praesertim et modestia, inter ceteras
christianas virtutes, puellis mandantur ; et neminem latet, quanto usui
fuerit et ad praesens adhuc sit bonis familiarum moribus optima haec
institutio.
Numquam profecto dicendi finis fieret, si omnia recenseri velint quae
virtutes omnes Dei famulae respiciunt; id tantummodo patet in omnibus
sui status officiis usque ad ultimum vitae tempus, in ea claruisse eminentem
prudentiam, incomparabilem iustitiam, ardentissimam caritatem
et invictam fortitudinem, quas omnes non solum Moniales, sed et hesterni
homines, scientia et pietate praeclari, admirati sunt et summis laudibus
extulerunt. Et, ut speciatim aliquid de caritate in proximum innuatur,
praeteriri illa nequit caritas quam Mater Barat in pauperes effudit, quos
uti praedilectam Christi gregis portionem considerans, tamquam sollicita
et amantissima Mater adamavit, eorum necessitatibus continuo prospiciendo,
vestibus, cibis, lectulis aliisque clam illos iuvando; quod si Monasterii
vires deficerent ad tot inopes sublevandos, subsidia a piis largitoribus
exquirebat. Intensiore ac maiore cura pauperibus sacerdotibus
subveniendum curabat et praesertim egenis clericis alendis et erudiendis
pecuniam suam largissime impendit, ut Christi Ecclesia locupletaretur

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.