AAS 17 (1925), p. 429
sacerdotibus, qui Sacri Cordis Iesu cultum et honorem augerent latiusque
propagarent.
Non est ergo mirandum quod Deus suam hanc praeclarissimam Famulam,
adhuc in vivis, complurium supernorum charismatum splendore illustraverit:
ipsa enim, saepe intimas hominum latebras scrutata, futura praenovit;
crebro a sensibus in divina abrepta apparuit et plurimos morbo
laborantes sanavit. De quibus nonnulla breviter attingere liceat. Manus
cuidam Sorori gravissimo morbo confectae imponens, statim illi vires
restituit; animae in Purgatorio detentae, suffragiorum subsidio expostulantes,
sibi frequenter apparent; in summa rerum inopia pecuniam multiplicat;
sacras Scripturas nullo conatu interpretatur; in ipsa bruta animantia
imperium exercet, quae gratum animum benevolentiamque mirifice
Moderatrici ostendunt. Alia huiusmodi, quibus Magdalenae sanctimonia
plane confirmatur, enumerare supervacaneum aestimamus.
Verum, post diuturnam aerumnarum seriem, perfractis poenitentiarum
rigore corporis viribus, senio confecta (agebat enim octoginta quinque aetatis
annos), in Parisiensi domo, vaticinatam a se ipsa horam adesse videns,
Capitulum Generale convocavit, nihil praetermittens quod ad Societatis
bonum et Sororum disciplinam verteret. Et in extremo eius vitae puncto,
rursus humilitas Sophiae effulsit; nam proprio officio exonerari postulavit,
ut ad obitum quieto animo se disponeret, ideoque Vicariam Generalem pro
Instituti regimine in sui subsidium adlegit. Quibus peractis, Sorores in
unum convenire iubet, eis obitus sui diem hisce verbis praenuncians: « Fi-
« liolae iucundissimae, oportet ut ego vos extremo iungam amplexu: tres
« enim post dies caelestia regna pergere mihi dabitur ».
Vaticinio eventus respondit. Die enim vicesima secunda maii anni millesimi
octingentesimi sexagesimi quinti, cum matutinis horis, communibus
pietatis exercitiis interfuisset, Missae sacro expleto, apopleptico morbo
correpta est, sed, recuperatis sensibus, filias suas hortata, ut omnes ad Christi
Cordis honorem fovendum et ad Societatem provehendam se pro viribus
darent, eis, serenitatem mentis adhuc servans, benedixit, fausta adprecando.
Accitis illico medicis, ac spem nullam recuperandae valetudinis
adesse pronuntiantibus, declaratum est, infirmitatem ad mortem redire.
Die vigesima quinta mensis maii, idest tribus diebus post a praedictione,
extremis Religionis subsidiis receptis et rec. me. Pii IX Apostolica Benedictione
refecta, die Iesu Christi in caelum ascendenti sapro, magno fervore
Crucifixi imaginem deosculata, eamque saepe suo pectori superimponens,
sese consocians infirmorum precibus recitantibus, mirabili pace Magdalena
Sophia purissimam animam Deo reddidit. Illico ab eius facie tanta erupit
tranquillitas, ut nemo obitum adverterit; confessarius ipse, qui morienti