AAS 17 (1925), p. 443
Incolas igitur harum insularum Apostolica auctoritate ab Ordinarii
Rosensis iurisdictione solvimus, ac Sancti Ioannis Portoricensis Ordinario
subncimus.
Curet igitur Rosensis Ordinarius ut, quam primum fieri poterit, acta
omnia et documenta, praedictas insulas respicientia, cancellariae dioeceseos
Sancti Ioannis Portoricensis tradantur. Et praesertim sacerdotes, qui
ibi legitime exstant, huic dioecesi adscripti censeantur actu ipso, quo Apostolicae
hae Litterae exsecutioni mandantur.
Praecipimus pariter Ordinario Sancti Ioannis Portoricensis, ut acta et
documenta dioecesim Poncensem respicientia eiusdem dioecesis cancellariae
tradenda curet ut in archivo serventur.
Quae autem hisce Litteris, Apostolica auctoritate, a Nobis decreta sunt,
nulli homini, ullo unquam tempore, infringere aut iis repugnare vel quomodolibet
contraire liceat. Si quis, quod Deus avertat, hoc attentare
praesumpserit, sciat obnoxium se evasurum esse poenis a sacris canonibus
contra obsistentes exercitio ecclesiasticae iurisdictionis statutis.
Ad haec omnia exsecutioni mandanda deputamus dilectum filium Liberatum
Tosti, Auditorem Delegationis Apostolicae in Insulis Cubae et Portusrici,
eique necessarias huic- negotio facultates tribuimus, etiam subdelegandi
alium virum in ecclesiastica dignitate constitutum, ac definitive
sententiam dicendi de quavis occurrente difficultate vel oppositione, impo
sito eidem onere ad Sacram. Congregationem Consistorialem, infra sex
menses a data praesentium computandos, fidem, authentica forma exaratam,
absolutae exsecutionis huius Nostri mandati transmittendi.
Decernimus denique has praesentes Litteras valituras, contrariis quibuslibet,
etiam peculiari et expressa mentione dignis, minime obstantibus.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
vigesimo quarto, die vigesima prima mensis novembris, Pontificatus
Nostri tertio.
O. CARD CAGIANO, £g C. CARD. DE LAI, Episc. Sabinen.,
8. B. E. Cancellarius. 8. C. Consistorialis Secretarius.
Ioseph Wilpert, Becanus Coli. Proton. Apost.
Dominicus Spolverini, Protonotarius Apostolicus.
Loco £g Plumbi.
Beg. in Conc. Ap., vol. XXX, n. 58.