AAS 17 (1925), p. 445

candum esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam
secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet., scienter sive ignoranter,
attentari contigerit. Non obstantibus Apostolicis constitutionibus et ordinationibus,
ceterisque contrariis quibuscumque.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xn
mensis maii anno MDCCCCXXV, Pontificatus Nostri quarto.

P. CARD. GASPARRI, a Secretis Status.

II

NOVI STATUUNTUR FINES VICARIATIBUS DE BIRMANIA ORIENTALI ET SEPTENTRIONALI.

PIUS PP. XI

Ad futuram rei memoriam. — In omnes orbis catholici partes oculos
mentis Nostrae convertimus ex apostolico Nobis divinitus commisso
munere et quae rei sacrae procurationi melius gerendae expédiant, sollicito
studio decernere satagimus. Iamvero cum venerabilis frater Emmanuel
Sagrada, Episcopus titularis Hirinensis et Vicarius Apostolicus de Birmania
orientali, Nos instanter flagitaverit ut sua iurisdictio Apostolica auctoritate
extenderetur etiam ad territorium complectens status Shan meridionales
et illam partem districtus de Jamethin usque ad vigesimum gradum
latitudinis borealis, quae subdivisio de Pyinmana appellatur, quod territorium
pertinet ad vicariatum de Birmania septentrionali; Nos, collatis
consiliis cum VV. PP. NN. S. R. E. Cardinalibus negociis Propagandae
Fidei praepositis habito que favorabili consensu et voto venerabilis fratris
Eugenii Caroli Foulquier, Episcopi titularis Corydallen, et Vicarii Apostolici
de Birmania septentrionali, omnibus rei momentis attento studio perpensis,
praecipuum in finem ut regionis illius evangelizationi facilius provideatur,
precibus superenunciati Vicarii annuendum libenter existimavimus.
Quae cum ita sint, motu proprio atque ex certa scientia et matura
deliberatione Nostris deque apostolicae Nostrae potestatis plenitudine,
praesentium tenore, e vicariatu de Birmania septentrionali seiungimus sive
dismembramus territorium complectens status Shan meridionales et illam
partem districtus de Jamethin usque ad vigesimum gradum latitudinis
borealis, quae appellatur subdivisio de Pyinmana, idemque territorium
sic seiunctum sive dismembratum unimus vicariatui de Birmania orientali.

Haec praecipimus, mandamus, decernentes praesentes Litteras Nostras
firmas, validas atque efficaces semper exstare ac permanere, suosque plenos
ac integros effectus sortiri et obtinere, illisque ad quos pertinent sive perti-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.