AAS 17 (1925), p. 446

nere poterunt, amplissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum,
irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his,
a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Non obstantibus contrariis quibuslibet.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xii
mensis maii anno MDCCCCXXV, Pontificatus Nostri quarto.

P. CARD. GASPARRI, a Secretis Status.

III

DISMEMBRATO TERRITORIO E PRAEFECTURA APOSTOLICA DE « KATANGA »,
ERIGITUR PRAEFECTURA APOSTOLICA DE « LU APULA SUPERIORE», IN
CONGO BELGICO.
PIUS PP. XI

Ad futuram rei memoriam. — Supremi apostolatus officium Nobis
divinitus commissum postulat ut ea sollicito studio decernamus, quae catholico
nomini aeternaeque fidelium saluti bene, prospere feliciterque eveniant.
Iamvero, ut in ea Congi Belgici missione, ubi in praesens praefectura apostolica
de Katanga exsistit, uberiores valeant proferri salutis fructus, cum
peropportunum visum fuerit consilium a memorata praefectura eam territorii
partem separare quae vertit ad meridiem, Nos, omnibus rei momentis
sedulo perpensis cum VV. FF. NN. S. B. E. Cardinalibus negotiis
Propagandae Fidei praepositis, haec quae infra scripta sunt decernenda
existimavimus. Nimirum^ motu proprio atque ex certa scientia et matura
deliberatione Nostris deque apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, praesentium
tenore, a praefectura apostolica de Katanga in Congo Belgico eam
territorii partem separamus sive dismembramus, quae vertit ad meridiem,
ubi iam diu sodales e Pia Societate S. Francisci Salesii adlaboraverunt, et
in ea, similiter auctoritate Nostra, novam praefecturam apostolicam constituimus
appellandam de Luapula superiore, quam a praefectura de Katanga
sequentibus confiniis seiungi iubemus. Incipiente ab occidente linea e loco
vulgo Baya nuncupato, deinde a cursu fluminis Mabaya usque ad suum
confluentem Munama, deinde linea recta usque ad Kasubu, deinde e limitibus
suburbanae circumscriptionis civitatis ElisabethniUe et de VEtoile
du Congo usque ad flumen Suano ad suum transitum e via de Kasenga,
deinde e via de Kasenga usque ad limites septentrionales de la chefferie,
vulgo de Kibuye nuncupata, deinde e limitibus huius chefferie usque ad
illam de Sapwe et denique ex hoc loco linea recta usque ad confluentem
fluminis Kasenga et de Luapula. Huius autem novae praefecturae de

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.