AAS 17 (1925), p. 509

non acqiiirere nisi advena aetn habitaverit in paroecia per maiorem anni partem.
Super his igitur sententiam Sacri Consilii idem Episcopus postulat.

ANIMADVERSIO. Quod etiam in vetere iure crebris SS. E E . Congregationum
resolutionibus - relatis ut plurimum ad calcem can. 1 2 3 6 § 1 - et
communi doctrina firmabatur, in Codice iuris canonici can. 94 § 1 apertissime
edicitur : « Sive per domicilium sive per quasi-domicilium suum
quisque parochum et Ordinarium sortitur ». Igitur ubicumque in tit. XII
lib. III mentio occurrit parochi proprii et paroeciae propriae, procul dubio
venit et quasi-domicilii paroecia; nominatim in can. 1 2 3 6 ubi portio paroecialis
dicitur debita solummodo cum quis funeratur alibi quam in paroeciis
propriis, si plures habeat. Nec ulla distinctio fit paroeciae in qua quis
reapse commoraverit per maiorem anni partem aut in qua commorare
tantum incoeperit cum animo tamen ibi sic manendi si nihil avocet; nam
in utroque casu per quasi-domicilium paroecia propria obtinetur (c. 92 § 2 ) .
Unica innovatio a Codice inducta, quod post commorationem reapse per
maiorem anni partem protractam cessat necessitas animi probandi, nihil
officit qualitati parochi proprii quae ab initio commorationis habetur et
habebatur in vetere iure, si adsit animus. Nec censeri potest haec qualitas
adempta vel quomodolibet restricta parocho quasi-domicilii per Concilii
Provincialis statutum quod in themate allegatur; immo tanta iuris
communis mutatio nequaquam in potestate Concilii provincialis versari
videtur, nec ullo modo potest praesumi vel implicita comici, sed apertissimis
verbis in recognitione Apostolica specifice demonstrari debet confirmata;
de qua re in casu nec vola nec vestigium. Quamobrem si Concilium
provinciale tribuit tres partes oblationum clero domicilii, id non tribuit
nisi quis extra suam paroeciam, hoc est alibi a propriis paroeciis, obierit.
Is autem qui moritur in loco quasi-domicilii non moritur extra suam paroeciam,
et ideo cessat pro eo hypothesis qua aliquid parocho domicilii sit
tribuendum. Quod autem additur, satis durum videri, nihil percipiendum
esse a parocho domicilii etsi post paucos dies ab inito quasi-domicilio quis
moriatur - praeterquam quod accidentales et particulares casus generali sanctione
legis excipi non debent - idcirco etiam exploditur, quod nimis probaret:
nonne enim evenit aliquando ut vix mutato domicilio quis moriatur,
cuius funus paulo ante ad alium parochum pertinuisset ? Ceterum quod1

parochus domicilii perdit hodie, lucrabitur olim in his quos ipse funerabitur
advenis. - Quare, etc.

EESOLUTIO. — Die 9 iunii 1 9 2 3 Sacra Congregatio Concilii in plenariis
Erhorum Patrum comitiis in Palatio Apostolico Vaticano habitis, ad
propositum dubium videlicet: «An, post datum Codicem iuris canonici etiam

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.