AAS 17 (1925), p. 510

« paroecia quasi-domicilii sit paroecia propria defuncti ad^effectum perci-
« piendi emolumenta funeraria in casu », respondendum censuit : Affirmative.
Facta autem de praemissis relatione SSmo Dno Nostro Pio div. Provid.
PP. XI in Audientia diei 11 eiusdem mensis per infrascriptum Sacrae"Congregationis
Subsecretarium, Sanctitas Sua Eminentissimorum Patrum resolutionem
approbare et confirmare dignata est.

I. Bruno, Subsecretarius.

II

OXOMEN.

PRAESENTIAE CHORALIS

Die 9 iunii 1923

QUAESTIO. — Novus Canonicus Poenitentiarius cathedralis ecclesiae
Osomensis, de consulto Emi Capituli et Episcopi, a S. C. Concilii humillime
petiit resolutionem huius dubii: « Utrum Canonicus Poenitentiarius cathe-
« dralis ecclesiae Oxomen., qui, vi Constitutionis Supremae dispositionis
« Gregorii XV et iuris concordati Hispaniae, theologiam moralem docet in
« Seminario, pro lucrandis distributionibus quotidianis praesens censeatur
« in choro horis quibus legit; an potius eius praesentia ordinanda sit ad nor-
« mam canonis 421 § 1 ».

ANIMADVERSIO. — Videtur respondendum esse ad lam partem propositi
dubii, negative; ad 2 a m affirmative. Et sane, cum apertissimum sit praescriptum
iuris communis (can. 421 § 1, praesertim si conferatur cum can. 420
§ 1, n. 2 et 3) ratio dubitandi tantum ex eo apparet quod citata Constitutio
Gregorii XV data pro regno Hispaniae sancit obligationes Canonici
Poenitentiam, inter quas est illa legendi casus conscientiae spatio unius
horae et difficultates solvendi et postea disponit: « Et quotiescumque cano-
« mei poenitentiarii in huiusmodi oneribus et functionibus impediti fue-
« rint iuxta Concilii Tridentini decreta, in choro praesentes censeantur ».
-Verum haec Constitutio in dioecesi Oxomen. quoad relatam Canonici Poenitentiarii
obligationem et respondentem eius interessentiam, fictione iuris,
servitio chorah, quando onere legendi casus conscientiae ipse impeditus
fuerit, usu non fuit recepta, ceu docemur per libros punctaturarum. Deficiente
igitur onere per Constitutionem Poenitentiario imposito, et favor
lucrandi distributiones ei collatus dum onus implet, deficiat necesse est.

Accedit: « Si legislator scit subditos detrectare legem et dissimulât, vide-
« tur silentio eam suo revocare: si id ignorat, lex post decennium procul

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.