AAS 17 (1925), p. 513
ACTIAPOSTÌJGA^^
COMMENTARIUM OFFICIALE
ACTA PII PP. XI
CONSTITUTIONES APOSTOLICAE *
I
MANAGUENSIS
DISMEMBRATIONIS ET ERECTIONIS DIOECESIS «DE MATAGALPA »
PIUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
Animarum saluti valde prodest opportuna orbis catholici circumscriptio
et divisio, quae efficit ut Episcopi gregem sibi commissum invisere
facilius possint, et eos fideles commodius adire. Quapropter Romani Pontifices
summopere semper curaverunt, ut circumscriptio ipsa temporum locorumque
condicionibus apte responderet, atque dioecesium numerus augeretur,
quum id requirebatur, vel ob auctum incolarum numerum vel ob
nimiam alicuius regionis amplitudinem.
Quum autem archidioecesis Managuensis, in Republica de Nicaragua,
latius protendatur, ut ipsius recto regimini facile et commode prospici
possit, iam ab anno millesimo nongentesimo decimotertio, quum provincia
ipsa ecclesiastica Managuensis erecta fuit, onus Metropolitae impositum
fuit habendi Episcopum Auxiliarem qui, eidem Archiepiscopo subiectus,
resideret in urbe Matagalpa, ad consulendum spirituali bono fidelium in
septentrionali plaga archidioecesis commorantium.
* Errata-Corrige. - In praecedenti fasciculo postrema subsignatio pag. 480 et prima
pag. 497'ita legantur: fEg° FRANCISCUS titulo S. Pudentianae Presbyter Cardinalis
B o URNE.
ACTA, Vol. XVII, n. 13. — 5-11-925. 34