AAS 17 (1925), p. 514

Nunc vero, quo potiora subsidia spiritualia ipsis fidelibus efficacius
offerantur, opportunum visum est a territorio eiusdem archidioecesis Managuensis
eam partem seiungere quae civiles provincias vulgo de Matagalpa
et de Jinotega complectitur, atque intra fines ipsarum novam dioecesim,
erigere.
Quapropter Nos, iuxta votum Internuntii Apostolici in America Centrali,
prae oculis habentes quae in Apostolicis sub plumbo litteris Ad
universas orbis ecclesias, diei vigesimae septimae mensis aprilis anni millesimi
octingentesimi nonagesimi secundi, Sanctae Sedi hac de re fuerunt
reservata, et suppleto, quatenus opus sit, quorum intersit, vel sua interesse
praesumant, consensu, Apostolicae potestatis plenitudine, ad erectionem
intra fines memoratae archidioecesis, novae dioecesis, de Matagalpa nuncupandae,
et ad novam archidioecesis eamque strictiorem circumscriptionem
deveniendum esse censuimus, ac praesentibus hisce Litteris hoc
statuimus ac decernimus.

Fines autem novae dioecesis de Matagalpa, ab archidioecesi Managuensi
dismembrandae, erunt ipsi fines civilium provinciarum, vulgo dipartimentos,
de Matagalpa ac de Jinotega.
Sedem et cathedram episcopalem novae dioecesis in urbe Matagalpa
constituimus, a qua proinde dioecesis ipsa nomen mutuatur, et quam propterea
ad episcopalis civitatis gradum et honorem extollimus. In eadem
vero civitate cura erit illius, qui ad exsecutionem praesentium Litterarum
ut infra delegabitur, ecclesiam aptiorem eligendi in qua cathedra episcopalis
statuatur.
Noviter ita erectae cathedrali Ecclesiae eiusque pro tempore Episcopis
tribuimus honores, insignia, favores, iura ac privilegia, quibus aliae cathedrales
Ecclesiae earumque pro tempore Antistites in America Latina, iure
communi vel legitima consuetudine, pollent; ac fruuntur.
Novam dioecesim de Matagalpa suffraganeam constituimus metropolitanae
Ecclesiae Managuensis, eiusque pro tempore Episcopos iuri metropolitico
Archiepiscopi Managuensis subñcimus, reservata tamen Apostolicae
Sedi facultate ad novam eiusdem dioecesis dismembrationem
deveniendi, quoties in Domino id opportunum videatur.
Quum autem temporum condiciones prohibeant quominus in praesens
Capitulum Canonicorum in ecclesia cathedrali instituatur, statuimus
ut, loco Canonicorum, dioecesani eligantur Consultores iuxta can. 423 et
seqq. Codicis iuris canonici.
Mandamus insuper ut, quamprimum fieri poterit, parvum saltem Seminarium
dioecesanum, iuxta Codicis praecepta et normas a Sacra Congregatione
de Seminariis traditas, in dioecesi erigatur, atque insimul ipsius

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.