AAS 17 (1925), p. 531
cessorum Nostrorum, nihil antiquius est quam ut Ordinis S. Benedicti,
tam de religione bene meriti, domus illis iuribus titulisque ornentur, quae
ipsius Ordinis decus amplificent atque eidem Ordini manifestam afferant
utilitatem, optatis hisce adnuendum existimavimus: idque eo libentius,
quod non modo Capitulum conventuale Abbatiae praefatae S. Benedicti
in S. Pauli civitate hoc ipsum habet in votis, sed etiam Abbas Praeses nec
non Abbates adsistentes ex Ordine S. Benedicti Congregationis Brasiliae
suum ad rem conficiendam suffragium ferant. Conlatis igitur consiliis
cum VV. FF. NN. Sanctae Eomanae Ecclesiae Cardinalibus Sacrae Congregationi
praepositis pro Begularium negotiis pertractandis, Apostolica Nostra
auctoritate, praesentium Litterarum tenore, Monasterium Beatae
Mariae Virginis de Exsilio, in civitate de Santos nuncupata positum, in
Prioratum Conventualem cum eodem hodierno titulo, servatis de iure servandis,
constituimus, atque uti Prioratum conventualem privilegiorum
omnium, quae eiusdem Congregationis Brasiliae Ordinis S. Benedicti propria
sunt, participem facimus.
Haec edicimus, mandamus, decernentes praesentes Litteras firmas,
vahdas atque efficaces semper exstare ac permanere; suosque plenos atque
integros effectus sortiri atque obtinere; illisque, ad quos pertinent sive
pertinere poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite
iudicandum esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam
secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive-ignoranter,
attentari contigerit. Non obstantibus contrariis quibuslibet.
Datum Bomae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VIII
mensis iulii, anno MDCCCCXXV, Pontificatus Nostri quarto.
P. CARD. GASPARRI, a Secretis Status.
EPISTOLAE
I
AD EMUM P. D. ALEXIUM, TITULO SANCTAE MARIAE DE VICTORIA, S. R. E.
PRESB. CARD. CHAR O ST, ARCHIEPISCOPUM RHEDONENSEM, QUEM LEGA-
TUM MITTIT CARTHA GINEM SOLLEMNIBUS CENTENARIIS AB ORTU CAR-
DINALIS CAROLI DE LAVIGERIE CELEBRANDIS.
Dilecte fili Noster, salutem et apostolicam benedictionem. — Pridie
kalendas Novembres plenus erit annus centesimus, ex quo Baionae honesto
loco ortus est Carolus ille De Lavigerie, qui, cum sedem Algeriensem