AAS 17 (1925), p. 532
ac deinceps Carthaginiensem, a Leone XIII feliciter restitutam, obtineret,
maximorum gloriam f acinorum cum romanae purpurae splendore coniunxit
et Ecclesiam Dei non uno nomine inlustravit. Hominis, ob singularem
naturam multiplieemque actionem vitae prorsus admirabilis, praecipua
tamquam lineamenta paucis describere perarduum est. Is enim, acuto
sane ingenio ac perspicaci, quae in religionis bonum incepta et multa uno
tempore et saepe audaciae plena cogitasset, ea, quotiescumque meditando
aut necessaria aut opportuna agnoscebat, iam nihil quicquam morabatur
quominus ad effectum perduceret. Solere idem impedimenta ac repagula,
si qua obstarent, aut perfringere aut circumveniundo effugere; ad consilia
sua perficienda et hominibus et rebus et temporibus sapientissime
uti; labore invictus, numquam a labore, ne unum quidem diem, respirare/
et conquiescere; nullo vitae discrimine, nulla aut invaletudine aut defatigatione
deiectus, per omnes paene Europae regiones peregrinan, ut christianae
humanitatis nigritarumque peroraret causam; stipem undique, provehendis
horum utilitatibus, conrogare. Vocari autem se ad iuvandam orientalium
cum Eomana Ecclesia coniunctionem et Arabum infideliumque ex Africa
salutem, iam tum senserat, cum, Opus Scholarum Orientis Parisiis salutariter
conditum primus plus sex annos moderatus, pro officio suo in Syriam
concessit, ut libellarum vicies centena millia, quae idem Opus collegerat,
christianis, post indignissimam eaedem a Curdis factam, inopia laborantibus
misericorditer dispertiret. Sed proconsulari^ et interioris Africae Christi fide
imbuendae visa est Carolo Lavigerie non tam opportunitas incidere quam
provincia committi divinitus, vixdum, post Nanceiensem dioecesim aliquamdiu
gubernatam, ad Algeriensem archiepiscopalem sedem evectus est.
Qua sic perfungi amplitudine muneris deliberavit, ut non modo, indigenarum
mentibus animisque per scholas late ibidem condendas perque omnia
caritatis officia ad veram religionem allectis, Africae christianae memoriam
decusque redintegrare^ sed etiam ex urbe honoris sui, quasi e centro
quodam, feris barbarisque Afris interiorum regionum operam catholici
apostolatus et beneficia omne genus inferret. Itaque cum, haud multo post
quam archidioecesim regundam susceperat, ex pestilentia locustarumque
irruptione et ingens mortuorum numerus et summa annonae esset caritas,
magno animo atque ausu arabes pueros parentibus orbatos, ad duo
fere millia, excepit omnes eodem tempore ac sospitavit. Conditis autem
duobus missionalium Institutis, altero virorum, altero mulierum, quos,
ubi primum licuit, in eas Tanganikae et Ugandae terras misit, unde tot
nigritae, novella Ecclesiae Dei germina, facto pudicitiae itemque fidei martyrio,
ad caelestes evolavere sedes, coepit de servitute Afrorum omnino
delenda, auspice potissimum decessore Nostro Leone XIII, cum apud