AAS 17 (1925), p. 540
« Ratione episcopatus posse et debere uti habitu ordinario quo utuntur
« Episcopi in Romana Curia, id est rocchetto supra subtanam et mantelle
letto violacei coloris » (Decreta auth., n. 2706).
3. Statuta capitularia, quae in hac re adversantur decretis S. R. C. et hodie
praescripto can. 409, § 1, sunt profecto corrigenda ad normam can. 410.
4. Consuetudo contraria, nempe ut capitularis deferens vestem non
debitam censeatur praesens in choro (quae profecto versatur in re disciplinari,
non in re liturgica), si immemorabilis vel centenaria sit, eatenus
tolerari potest, quatenus, ad normam can. 5, Ordinarius pro locorum ac
personarum adiunctis existimet eam prudenter submoveri non posse. Stylus
autem huius S. Consilii est ut, nulla exsistente peculiari causa tolerantiae,
standum sit iuri Codicis. Si centenaria vel immemorabilis consuetudo
non sit, ex praescripto can. 5 abrogata manet.
5. Verba can. 409, § 1, « secus censeantur tamquam absentes » referuntur
profecto ad omnes capitulares, nimirum tum ad eos qui charactere
episcopali carent, tum ad illos qui constituti sunt in dignitate episcopali.
Sensus verborum perspicuus elucet. Ita etiam in iure antiquo. Cfr. Cappello,
De visitatione SS. Liminum, I, p. 603 ss. Ita omnes interpretes
Codicis, qui nullam faciunt distinctionem inter capitulares Episcopos et
alios ad praefatam iuris sanctionem quod attinet. Cfr. v. g. Wernz-Vidal,
Ius canonicum ad normam Codicis, II, n. 678.
Quibus mature perpensis, nullo negocio constabit quomodo dubia proposita
a R. P. D. Archiepiscopo Olomucensi sint singillatim dimittenda.
RESOLUTIO. — Porro in plenario conventu Sacrae Congregationis
Concilii die 13 iunii 1925 ad Vaticanum habito, propositis litteris R. P. D.
Archiepiscopi Olomucensis, ad singulas quaestiones Emi Patres respondendum
censuere ut sequitur:
Ad I. Affirmative.
Ad II Negative.
Ad III. Affirmative ad normam can. 5, si Ordinarius existimet huiusmodi
consuetudinem immemorabilem prudenter submoveri non posse.
Ad IV. Negative, seu standum esse decreto S. R. O. in Mediolanen.,
16 mart. 1833 ad I et II (n. 2706) vel petendum indultum a Sacrorum Rituum
Congregatione.
Facta autem de praemissis Ssmo Dno Nostro Pio div. Prov. PP. XI
relatione per infrascriptum Sacrae Congregationis Secretarium, Sanctitas
Sua, in audientia diei 20 eiusdem mensis et anni, datas resolutiones
approbare et confirmare dignata est.
f Iulius, Episc. tit. Lampsacen., Secretarius.