AAS 17 (1925), p. 541

SACRA CONGREGATIO RITUUM

EPISTOLA

TRANSMITTITUR ORDINARIIS FORMULA CONSECRATIONIS GENERIS HUMANI
SACRATISSIMO CORDI IESU.

Perillustris ac E.me Domine. - Gratum mihi accidit atque periucundum
munus exsequi a Sanctissimo Domino nostro Pio Papa XI
mihi commissum transmittendi ad Amplitudinem Tuam formulam
Consecrationis generis humani sacratissimo Cordi Iesu.
Qui quidem Consecrationis ritus, eiusdem Sanctissimi Domini
nostri voluntate atque iussu, postrema die mensis decembris huius
anni sancti, ea ratione perficiendus erit eisque servatis conditionibus,
quae proximis apostolicis litteris manifestae fient.
Interim vero ad ea paranda, quae augustius et sanctius rei
peragendae conferrent, illud visum est opportunum, ut singuli
Sacrorum Antistites mature praenoscerent propositam praescriptamque
Consecrationis formulam, cuius idcirco authenticum
exemplar hisce inclusum litteris mittere cura fuit.
Dum autem Amplitudini Tuae fausta omnia precor a Domino,
Tui permaneo
Datum Romae die 17 octobris 1925.

Addictissimus uti Frater
£8 A. CARD. VICO, Ep. Portuen. et S. Rufinae,
S. E. C. Praefectus.
L. © S.

Alexander Verde, Secretarius.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.