AAS 17 (1925), p. 542

(Textus Latinus)

AD SACRATISSIMUM COR IESU FORMULA CONSECRATIONIS RECITANDA

Iesu duicissime, Redemptor humani generis, respice nos ad altare tuum
humillime provolutos. Tui sumus, tui esse volumus; quo autem Tibi coniuncti
firmius esse possimus, en Jiodie Sacratissimo Cordi Tuo se quisque
nostrum sponte dedicat. Te quidem multi novere numquam; Te, spretis
mandatis tuis, multi repudiarunt. Miserere utrorumque, benignissime
Iesu; atque ad sanctum Cor tuum rape universos. Rex esto, Domine, nec
fidelium tantum qui nullo tempore discessere a Te, sed etiam prodigorum
filiorum qui Te reliquerunt: fac hos, ut domum paternam cito repetant,
ne miseria et fame pereant. Rex esto eorum, quos aut opinionum error
deceptos habet, aut discordia separatos, eosque ad portum veritatis atque
ad unitatem fidei revoca, ut brevi fìat unum ovile et unus pastor. Rex
esto eorum omnium, qui in tenebris idololatriae aut Islamismi adhuc versantur,
eosque in lumen regnumque tuum vindicare ne renuas. Respice
denique misericordiae oculis illius gentis filios, quae tamdiu populus electus
fuit; et Sanguis, qui olim super eos invocatus est, nunc in illos quoque,
redemptionis vitaeque lavacrum, descendat. Largire, Domine, Ecclesiae
tuae securam cum incolumitate libertatem; largire cunctis gentibus tranquillitatem
ordinis: perfice, ut ab utroque terrae vertice una resonet vox:
Sit laus divino Cordi, per quod nobis parta salus: ipsi gloria et honor in
saecula. Amen.

(Textus Italiens)

CONSACRAZIONE DEL GENERE UMANO AL SSMO CUORE DI GESÙ

O Gesù dolcissimo, o Redentore del genere umano, riguardate a noi
umilmente prostesi dinanzi al vostro altare. Noi siamo vostri, e vostri vogliamo
essere; e per poter vivere a Voi più strettamente congiunti, ecco che
ognuno di noi oggi spontaneamente si consacra al vostro Sacratissimo
Cuore. Molti purtroppo non Vi conobbero mai; molti, disprezzando i vostri
comandamenti, Vi ripudiarono. O benignissimo Gesù, abbiate misericordia
e degli uni e degli altri; e tutti quanti attirate al vostro Cuore santissimo.
O Signore, siate il Re non solo de' fedeli che non si allontanarono mai
da Voi, ma anche di quei figli prodighi che Vi abbandonarono; fate che
questi quanto prima ritornino alla casa paterna, per non morire di miseria
e di fame. Siate il Re di coloro che vivono nell'inganno dell'errore o per
discordia da Voi separati; richiamateli al porto della verità e all'unità

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.