AAS 17 (1925), p. 562

complectentem paroecias de Labrea, Canutamam et Florianum Peixoto,
eamque in Praelaturam, de Labrea,appellandam, constituimus; simul decernentes
ut haec Praelatura, usquedum aliter de ea disponere visum fuerit,
ad omnes iuris effectus sit vere et proprie nullius dioecesis, atque metropolitanae
Ecclesiae Belemensi de Para, eiusque Archiepiscopo pro tempore
tamquam suffraganea sit subiecta.
Huius Praelaturae fines fidem erunt, quibus memoratae paroeciae,
ab Amazonensi dioecesi distrahendae, dehmitabantur.
Eiusdem Praelaturae sedem in ipso oppido de Labrea, a quo nomen mutuatur,
statuimus, et ecclesiam ibidem exstantem in praelatitiam ecclesiam
constituimus pro uno Praelato nullius dioecesis, ad instar episcopalis dignitatis,
cum iuribus, officiis, mensa et Capitulo, honoribus et privilegiis,
quibus similes Praelati et praelatitiae Ecclesiae in Brasiliana Bepublica
fruuntur ac gaudent.
Ut vero Praelatus in suo territorio omnes sui officii partes adamussim
explere valeat, simulque omnia munera obire quae Episcopi in suis dioecesibus,
statuimus ut ipse Praelatus charactere ac dignitate episcopali
exornatus sit. Eidem idcirco, una cum Praelatura, titulus episcopalis ex
Summi Pontificis praescripto erit conferendus; ideoque Praelatus in suo
territorio eamdem tum ordinis, tum iurisdictionis exercebit potestatem,
quam Episcopi' in propriis dioecesibus, quorum etiam legibus et officiis
adstringetur.
Praeterea quae in Apostolicis sub plumbo Litteris die vigesima septima
mensis aprilis anno millesimo octingentesimo nonagésimo secundo datis,
quorum initium Ad universas orbis ecclesias, constituenda disponuntur
de novarum dioecesium in Brasiliana Bepublica honoribus, privilegiis et
indultis; de Episcoporum potestate et attributionibus, de Capituli institutione
ac Seminarii regimine et administratione, de ipsorum denique christifidelium
ac clericorum iuribus et munus, de documentorum traditione
aliisque id genus, omnia, congrua congruis referendo, religiose sartis tectisque
dispositionibus Codicis iuris canonici et decretis Concilii Plenarii
Americae Latinae anno millesimo octingentesimo nonagésimo nono Bomae
celebrati, servanda, quoad novam Praelaturam, iubemus.
In dotem autem ipsius Praelaturae assignandus et attribuimus, si quae
sint, bona et reditus ecclesiae de Labrea, modo in Praelatitiam erigendae;
item obligationes, subsidia et dona quaecumque, quae titulo gratuito ad
hoc conferentur.
Statuimus denique ut, iuxta quae in memorato Concibo Plenario Americae
Latinae decreta sunt, etiam a noviter erecta Praelatura nullius de
Labrea, eiusque sumptibus alendi, ubi primum fieri poterit, bini delecti

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.