AAS 17 (1925), p. 563

iuvenes ad Oollegium Pium Latinum Amerieanum de Urbe, non intermissa
vice, mittantur, ut ibi in spem Ecclesiae instituantur. Quo vero stabilitis et
horum clericorum sustentationi et Collegii dotationi sit provisum, maxime
exoptamus ut, huius Praelaturae Praesulum pro tempore cura et studio,
quamcitius fieri poterit, tot conferantur bona, quot requiruntur ut ex eorum
reditibus duo praedicti alumni, aut modo saltem unus, sustentari queant.
Praesentes autem Litteras et in eis contenta quaecumque, etiam ex eo
quod quilibet, quorum intersit vel sua interesse praesumant, auditi non
fuerint, ac praemissis non consenserint, etiam si expressa, specifica et
individua mentione digni sint, nullo unquam tempore de subreptionis, vel
obreptionis, aut nullitatis vitio, seu intentionis Nostrae, vel quolibet alio,
licet substantiali et inexcogitato, defectu notari, impugnari vel in controversiam
vocari posse; sed eas, tamquam ex certa scientia ac potestatis
plenitudine, factas et emanatas, perpetuo validas exsistere et fore, suosque
plenarios et integros effectus sortiri et obtinere, atque ab omnibus, ad quos
spectat, inviolabiliter observari debere; et si secus super his a quocumque,
quavis auctoritate, scienter vel ignoranter contigerit attentari, irritum
prorsus et inane esse et fore volumus et decernimus.
Hisce itaque, ut supra, constitutis, ad eadem omnia exsecutioni mandanda
deputamus venerabilem fratrem Henricum Gaspara, Archiepiscopum
titularem Sebastensem et in Brasiliana Republica Apostolicum Nuntium,
eidem propterea tribuentes necessarias et opportunas facultates,
etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica
dignitate constitutum, ac definitive pronuntiandi super quavis
difficultate et oppositione in exsecutionis actu quomodolibet oritura, cum
onere ad Sacram Congregationem Consistorialem infra sex menses transmittendi
authenticum exemplar peractae exsecutionis, ut in eius tabulario
asservetur. Volumus autem ut harum Litterarum transumptis, etiam impressis,
manu tamen alicuius Notarii publici subscriptis ac sigillo alicuius
viri in ecclesiastica dignitate constituti munitis, eadem prorsus fides tribuatur,
quae hisce Litteris Nostris tribueretur, si originaliter exhibitae vel
ostensae forent.
Non obstantibus, quatenus opus sit, regulis in synodalibus, provincialibus,
generalibus universalibus que Conciliis editis, specialibus vel generalibus
constitutionibus et ordinationibus Apostolicis et quibusvis aliis
Bomanorum Pontificum Praedecessorum Nostrorum dispositionibus, ceterisque
contrariis quibuscumque.
Nemini autem has Litteras dismembrationis, erectionis, evectionis,
statuti, mandati, derogationis et voluntatis Nostrae infringere vel eis
contraire liceat. Si quis vero, ausu temerario, hoc attentare praesumpse-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.