AAS 17 (1925), p. 564

rit, mdignationem omnipotentis Dei ac beatorum Petri et Pauli, Apostolorum
Eius, se noverit incursurum.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
vigesimo quinto, die prima mensis maii, Pontificatus Nostri
anno quarto.

O. CARD. CAGIANO, © C. CARD. DE LAI, Episc. Sabinen.,

S. B. B. Cancellarius. S. C. Consistorialis Secretarius,

Dominicas Spolverini, Protonotarius Apostolicus.
Dominicus Iorio, Protonotarius Apostolicus.

Loco £8 Plumbi.

Beg. in Gane. Ap., vol. XXX, n. 16.

II

AMAZONENSIS ET SANCTI ALOYSII DE CACERES

DISMEMBRATIO ET ERECTIO PRAELATURAE « NULLIUS » PORTUS VETERIS

PIUSEPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Inter Nostri pastoralis muneris officia est dioecesibus novos fines constituere,
ut Antistites mystico gregi eis commisso aptius consulere queant.
Quum Amazonensis et Sancti Aloysii de Caceres dioeceses latissime
pateant et rei sacrae procurandae, ob defectum sacrorum administrorum,
impares omnino sint, ab Episcopis utriusque dioecesis postulatum fuit
ut pars territorii ab unaquaque sua dioecesi distraheretur atque in Praelaturam
nullius erigeretur. Et Nos, id noscentes in bonum eorumdem fidelium
cessurum, oblatis precibus annuendum esse censuimus.
Quamobrem, suffragante hodierno Apostolico Nuntio in Brasiliana
Republica, et de consulto venerabilium fratrum Sacrae Congregationis
Consistorialis Patrum, suppleto, quatenus opus sit, quorum intersit vel
sua interesse praesumant, consensu, de Apostolicae potestatis plenitudine,
a dioecesi Amazonensi avellimus territorium, complectens paroeciam de
Eumaytà et civitatem Porto Velho, atque a dioecesi Sancti Aloysii de Caceres
separamus territorium municipii civilis Sancti Antonii de Madeira

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.