AAS 17 (1925), p. 566

tur. Quo vero stabilius et horum clericorum sustentationi et Collegii citationi
sit provisum, maxime peroptamus ut, huius Praelaturae Praesulum
pro tempore cura et studio, quam citius fieri poterit, tot conferantur bona
quot requiruntur, ut ex eorum reditibus duo praedicti alumni, aut modo
saltem unus, sustentari queant.
Quae autem hisce Litteris, Apostolica auctoritate, a Nobis decreta sunt,
nulli hominum, ullo unquam tempore, infringere aut iis repugnare, vel
quomodolibet contraire liceat. Si quis, quod Deus avertat, hoc attentare
praesumpserit, sciat obnoxium se evasurum esse poenis a sacris canonibus
contra obsistentes exercitio ecclesiasticae iurisdictionis statutis.
Ad haec autem omnia exsecutioni mandanda deputamus venerabilem
fratrem Henricum Gasparri, Archiepiscopum titularem Sebastensem et in
Brasilia Apostolicum Nuntium, eique necessarias huic negotio facultates
tribuimus, etiam subdelegandi alium virum, in ecclesiastica dignitate constitutum,
ac definitive sententiam dicendi de quavis occurrente difficultate,
vel oppositione, in exsecutionis actu quomodolibet oritura, imposito
onere ad Sacram Congregationem Consistorialem, infra sex menses a data
praesentium litterarum, authenticum exemplar peractae exsecutionis
transmittendi. Decernimus denique has praesentes Litteras valituras, contrariis
quibuslibet, etiam peculiari et expressa mentione dignis, minime
obstantibus.
Datum Bomae apud Sanctum Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
vigesimo quinto, die prima mensis maii, Pontificatus Nostri anno
quarto.

O. CARD. CAGIANO, gß C. CARD. DE LAI, Episc. Sabinen.,
8. B. E. Cancellarms. 8. C. Consistorialis Secretarius.

Dominicus Spolverini, Protonotarius Apostolicus.
Dominicus Jorio, Protonotarius Apostolicus.

Loco £g Plumbi.

Beg. in Cane. Apost., vol. XXX, n. 17.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.