AAS 17 (1925), p. 573

Haec concedimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas,
validas atque efficaces semper exstare ac permanere, Suosque plenos atque
integros effectus sortiri atque obtinere, illisque, ad quos pertinent, sive
pertinere poterunt amplissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac
definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri si quidquam secus super
his, a quoquam, auctoritate qualibet, scienter vel ignoranter attentari
contigerit. Contrariis non obstantibus quibuslibet.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die v
mensis iulii anno MDCCCCXXV, Pontificatus Nostri quarto.

P. CARD. GASPARRI, a Secretis Status.

EPISTOLAE

I

AD E.MUM P. D. LUDOVICUM HENRICUM, TITULO SANCTAE MARIAE NOVAE,
S. R. E. PRESB. CARD. LUÇON, ARCHIEPISCOPUM RHEMENSEM, QUEM
LEGATUM MITTIT PARISIOS SOLLEMNIBUS, QUINQUAGESIMO EXEUNTE
ANNO AB INSTITUTO CATHOLICO PARISIENSI CONDITO, CELEBRANDIS.

Dilecte fili Noster, salutem et apostolicam benedictionem. — Si, per
hos paucos, quos usque adhuc traduximus, in Summo Pontificatu annos
Instituto Catholico Parisiensi haud obscuras plus semel dedimus benevolentiae
Nostrae significationes, at minime quidem illius Rectori et doctoribus
in praesenti, cum quinquagesimum Instituti sui natalem acturi
sunt, praeconia et incitamenta a Nobis deesse patiemur. Etenim, ex quo,
bene precante sanctae et immortalis memoriae Pio Pp. IX, satis multi
Galliae Antistites, ea usi libertate quae tandem aliquando sibi. legitime
data esset, Athenaeum iüud altioribus disciplinis tradendis, divina freti
Providentia, Parisiis condiderunt, iam tum profecto,, quod ad provehenda
saluberrimi Instituti incrementa pertineret, nec liberale unquam patrocinium
proximorum decessorum Nostrorum desideratum est, nec rectorum
magistrorumque sedulitas ac navitas ullo tempore defecit. Porro studiis
iuris, litterarum optimarumque artium ante constitutis, brevi post doctrinae
de divinis rebus praeceptio accessit, quae ceteras disciplinas non tam,
periculo de recta via deflectendi amoto, gubernaret, quam in tuitionem catholicae
veritatis advocatas adhiberet. Neque ignoramus, quotquot Athenaeo
Parisiensi ad hunc diem aut praesides aut magistri dati sunt - in horum-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.