AAS 17 (1925), p. 594

tendere. Haud obscuram quidem exspectationem meliorum temporum
Nobis interea moverunt studia populorum illa in Christum
inque eius Ecclesiam, unam salutis effectricem, aut primum conversa
aut longe excitata acrius: unde etiam apparebat, multorum,
qui, contempto Eedemptoris principatu, quasi regno extorres facti
erant, parari auspicato et maturari ad officia obedientiae reditum.
At quicquid, vertente Anno sacro, evenit actumve est, perpetua
sane recordatione ac memoria dignum, nonne inde Conditori
Ecclesiae, Domino ac Regi summo, plurimum honoris accessit ac
gloriae? Etenim, sacrarum Missionum rebus publice ad spectandum
propositis, nimium quantum mentes hominum sensusque pepulere
sive data ab Ecclesia continenter opera regno Sponsi sui cotidie
latius in omnes terras insulasque-vel per oceanum remotissimas -
proferendo, sive magnus regionum numerus, summo cum sudore ac
sanguine, a fortissimis invictisque missionalibus nomini catholico
adiunctus, sive quae reliquae sunt locorum magnitudines, salutari
benignaeque Regis nostri dominationi subiieiendae. Porro quotquot,
sacri temporis decursu, in Urbem undique, Antistitum sacerdotumve
suorum ductu, concessere, quid iis omnibus consilii fuit,
nisi ut, expiatis rite animis, ad Apostolorum sepulcra et coram
Nobis, se in imperio Christi et esse et futuros profiteantur? Atque
hoc ipsum Servatoris nostri regnum nova quadam luce tum splendere
visum est, cum Nosmet sex confessoribus virginibusque, comprobata
praestantissimarum virtutum laude, sanctorum caelitum
honores decrevimus. O quantum voluptatis animum Nostrum incessit,
quantum solacii, cum, in Petriani templi maiestate, post
latas a Nobis decretorias sententias, ab ingenti fidelium multitudine,
inter gratiarum actionem, conclamatum est: Tu Rex gloriae,
Christe. Namque, dum homines civitatesque a Deo alienae, per
concitatas invidiae flammas intestinosque motus, in exitium atque
interitum aguntur, Ecclesia Dei, pergens spiritualis vitae pabulum
humano generi impertire, sanctissimam, aliam ex alia, virorum
feminarumque subolem Christo parit atque alit, qui, quos
sibi fidissimos in terreno regno subiectos parentesque habuit,
eosdem ad aeternam regni caelestis beatitatem advocare non

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.