AAS 17 (1925), p. 595
desinit. Exeunte praeterea inter Iubilaeum maximum millesimo
sexcentésimo ab habita Synodo Mcaena anno, saeculare eventum
eo libentius celebrari iussimus et Nosmet ipsi in Vaticana
Basilica commemoravimus, quod ea Synodus Unigeniti cum
Patre eonsubstantialitatem sanxit ad credendumque catholica
fide proposuit, itemque, verba « cuius regni non erit finis » in
suam fidei formulam seu Symbolum inserendo, regiam Christi
dignitatem affirmavit.
Cum igitur Annus hic sacer non unam ad inlustrandum Christi
regnum habuerit opportunitatem, videmur rem facturi Apostolico
muneri in primis consentaneam, si, plurimorum Patrum Cardinalium,
Episcoporum fideliumque precibus, ad Nos aut singillatim
aut communiter delatis, concedentes, hunc ipsum Annum
peculiari festo D. N. Iesu Christi Eegis in ecclesiasticam liturgiam
inducendo clauserimus. Quae agitur causa sic Nos delectat, ut de
ea vos, Venerabiles Fratres, aliquantum affari cupiamus: vestrum
postea erit, quicquid de Christo Eege colendo dicturi sumus, ad
popularem intellegentiam et sensum ita accommodare, ut decernendam
annuam sollemnium celebritatem multiplices excipiant ac
sequantur in posterum utilitates.
Ut translata verbi significatione rex appellaretur Christus ob
summum excellentiae gradum, quo inter omnes res creatas praestat
atque eminet, iam diu communiterque usu venit. Ita enim
fit, ut regnare is in mentibus hominum dicatur non tam ob
mentis aciem scientiaeque suae amplitudinem, quam quod ipse
est Veritas, et veritatem ab eo mortales haurire atque obedienter
accipere necesse est; in voluntatibus item hominum, quia non modo
sanctitati in eo voluntatis divinae perfecta prorsus respondet
humanae integritas atque obtemperatio, sed etiam liberae voluntati
nostrae id permotione instinctuque suo subiicit, unde ad nobilissima
quaeque exardescamus. Cordium denique rex Christus
agnoscitur ob eius supereminentem scientiae caritatem et mansuetu-1
dinem benignitatemque animos allicientem: nec enim quemquam
1 Eph.,
III, 19.