AAS 17 (1925), p. 596

usque adeo ab universitate gentium, ut Christum Iesum, aut amari
aliquando contigit aut amatum iri in posterum continget. Verum,
ut rem pressius ingrediamur, nemo non videt, nomen potestatemque
regis, propria quidem verbi significatione, Christo homini vindicari
oportere; nam, nisi quatenus homo est, a Patre potestatem
et honorem et regnum accepisse dici nequit,1 quandoquidem Dei
Verbum, cui eadem est cum Patre substantia, non potest omnia
cum Patre non habere communia, proptereaque ipsum in res
creatas universas summum atque absolutissimum imperium.
Christum esse Regem nonne in Scripturis sacris passim legimus?
Ipse enim dicitur dominator dè Iacob orituras, 2 qui
a [Patre constitutus est rex super Sion montem sanctum eius, et
accipiet gentes hereditatem suam et possessionem suam terminos
terrae; nuptiale autem carmen, quo, sub regis ditissimi potentis-3
simique specie ac similitudine, verus, qui futurus erat, rex Israel
celebrabatur, haec habet: Sedes tua, Deus, in saeculum saeculi; virga
directionis, virga regni tui. 4 Ut multa id genus praetereamus, alio
quidem loco, quasi ad Christi lineamenta clarius adumbranda, praenuntiabatur
fore ut regnum eius, nullis circumscribendum finibus,
iustitiae et pacis munera locupletarent: Orietur in diebus eius mstitia,
et abundantia pacis... Et dominabitur a mari usque ad mare: et
a flumine usque ad terminos orbis terrarum. Huc vel uberiora ac-5
cedunt propbetarum oracula, illudque in primis Isaiae pervagatissimum:
Parvulus... natus est nobis, et filius datus est nobis, et factus
est principatus super humer um eius; et vocabitur nomen eius
Admirabilis, consiliarius, Deus, fortis, pater futuri saeculi, princeps
pacis. Multiplicantur eius imperium, et pacis non erit finis: super
solium David, et super regnum eius sedebit: ut confirmet illud et corrobora
in iudicio et iustitia, amodo et usque in sempiternum. Nec6
sane alia atque Isaiae sententia ceteri prophetae vaticinantur: ut

1 DAN ., VII, 13-14.

2 Num., XXIV, 19.
3 Ps. II.
i Ps. XLIV.
5 Ps. LXXI.

6 ISAI ., IX, 6-7.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.